|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliqua alia praecepta
contineantur in lege veteri praeter moralia, iudicialia et
caeremonialia. Iudicialia enim praecepta pertinent ad actum
iustitiae, quae est hominis ad hominem; caeremonialia vero pertinent
ad actum religionis, qua Deus colitur. Sed praeter has sunt multae
aliae virtutes, scilicet temperantia, fortitudo, liberalitas, et
aliae plures, ut supra dictum est. Ergo praeter praedicta oportet
plura alia in lege veteri contineri.
2. Praeterea, Deut. XI dicitur, ama dominum Deum tuum, et
observa eius praecepta et caeremonias et iudicia atque mandata. Sed
praecepta pertinent ad moralia, ut dictum est. Ergo praeter moralia,
iudicialia et caeremonialia, adhuc alia continentur in lege, quae
dicuntur mandata.
3. Praeterea, Deut. VI dicitur, custodi praecepta domini Dei
tui, ac testimonia et caeremonias quas tibi praecepi. Ergo praeter
omnia praedicta adhuc in lege testimonia continentur.
4. Praeterea, in Psalmo CXVIII dicitur, in aeternum non
obliviscar iustificationes tuas, Glossa, idest legem. Ergo
praecepta legis veteris non solum sunt moralia, caeremonialia et
iudicialia, sed etiam iustificationes.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, haec sunt praecepta et
caeremoniae atque iudicia quae mandavit dominus Deus vobis. Et haec
ponuntur in principio legis. Ergo omnia praecepta legis sub his
comprehenduntur.
Respondeo dicendum quod in lege ponuntur aliqua tanquam praecepta;
aliqua vero tanquam ad praeceptorum adimpletionem ordinata. Praecepta
quidem sunt de his quae sunt agenda. Ad quorum impletionem ex duobus
homo inducitur, scilicet ex auctoritate praecipientis; et ex utilitate
impletionis, quae quidem est consecutio alicuius boni utilis,
delectabilis vel honesti, aut fuga alicuius mali contrarii. Oportuit
igitur in veteri lege proponi quaedam quae auctoritatem Dei
praecipientis indicarent, sicut illud Deut. VI, audi, Israel,
dominus Deus tuus Deus unus est; et illud Gen. I, in principio
creavit Deus caelum et terram. Et huiusmodi dicuntur testimonia.
Oportuit etiam quod in lege proponerentur quaedam praemia observantium
legem, et poenae transgredientium, ut patet Deut. XXVIII, si
audieris vocem domini Dei tui, faciet te excelsiorem cunctis
gentibus, et cetera. Et huiusmodi dicuntur iustificationes, secundum
quod Deus aliquos iuste punit vel praemiat. Ipsa autem agenda sub
praecepto non cadunt nisi inquantum habent aliquam debiti rationem.
Est autem duplex debitum, unum quidem secundum regulam rationis,
aliud autem secundum regulam legis determinantis; sicut philosophus,
in V Ethic., distinguit duplex iustum, scilicet morale et legale.
Debitum autem morale est duplex, dictat enim ratio aliquid faciendum
vel tanquam necessarium, sine quo non potest esse ordo virtutis; vel
tanquam utile ad hoc quod ordo virtutis melius conservetur. Et
secundum hoc, quaedam moralium praecise praecipiuntur vel prohibentur
in lege, sicut, non occides, non furtum facies. Et haec proprie
dicuntur praecepta. Quaedam vero praecipiuntur vel prohibentur, non
quasi praecise debita, sed propter melius. Et ista possunt dici
mandata, quia quandam inductionem habent et persuasionem. Sicut illud
Exod. XXII, si pignus acceperis vestimentum a proximo tuo, ante
solis occasum reddas ei; et aliqua similia. Unde Hieronymus dicit
quod in praeceptis est iustitia, in mandatis vero caritas. Debitum
autem ex determinatione legis, in rebus quidem humanis pertinet ad
iudicialia; in rebus autem divinis, ad caeremonialia. Quamvis etiam
ea quae pertinent ad poenam vel praemia, dici possint testimonia,
inquantum sunt protestationes quaedam divinae iustitiae. Omnia vero
praecepta legis possunt dici iustificationes, inquantum sunt quaedam
executiones legalis iustitiae. Possunt etiam aliter mandata a
praeceptis distingui, ut praecepta dicantur quae Deus per seipsum
iussit; mandata autem, quae per alios mandavit, ut ipsum nomen sonare
videtur. Ex quibus omnibus apparet quod omnia legis praecepta
continentur sub moralibus, caeremonialibus et iudicialibus, alia vero
non habent rationem praeceptorum, sed ordinantur ad praeceptorum
observationem, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod sola iustitia, inter alias virtutes,
importat rationem debiti. Et ideo moralia intantum sunt lege
determinabilia, inquantum pertinent ad iustitiam, cuius etiam quaedam
pars est religio, ut Tullius dicit. Unde iustum legale non potest
esse aliquod praeter caeremonialia et iudicialia praecepta.
Ad alia patet responsio per ea quae dicta sunt.
|
|