|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non debuerit
inducere ad observantiam praeceptorum per temporales promissiones et
comminationes. Intentio enim legis divinae est ut homines Deo subdat
per timorem et amorem, unde dicitur Deut. X, et nunc, Israel,
quid dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas dominum Deum tuum,
et ambules in viis eius, et diligas eum? Sed cupiditas rerum
temporalium abducit a Deo, dicit enim Augustinus, in libro octoginta
trium quaest., quod venenum caritatis est cupiditas. Ergo
promissiones et comminationes temporales videntur contrariari intentioni
legislatoris, quod facit legem reprobabilem, ut patet per
philosophum, in II Polit.
2. Praeterea, lex divina est excellentior quam lex humana. Videmus
autem in scientiis quod quanto aliqua est altior, tanto per altiora
media procedit. Ergo cum lex humana procedat ad inducendum homines per
temporales comminationes et promissiones, lex divina non debuit ex his
procedere, sed per aliqua maiora.
3. Praeterea, illud non potest esse praemium iustitiae vel poena
culpae, quod aequaliter evenit et bonis et malis. Sed sicut dicitur
Eccle. IX, universa, temporalia, aeque eveniunt iusto et impio,
bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia
contemnenti. Ergo temporalia bona vel mala non convenienter ponuntur
ut poenae vel praemia mandatorum legis divinae.
Sed contra est quod dicitur Isaiae I, si volueritis, et audieritis
me, bona terrae comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam
provocaveritis, gladius devorabit vos.
Respondeo dicendum quod, sicut in scientiis speculativis inducuntur
homines ad assentiendum conclusionibus per media syllogistica, ita
etiam in quibuslibet legibus homines inducuntur ad observantias
praeceptorum per poenas et praemia. Videmus autem in scientiis
speculativis quod media proponuntur auditori secundum eius conditionem,
unde oportet ordinate in scientiis procedere, ut ex notioribus
disciplina incipiat. Ita etiam oportet eum qui vult inducere hominem
ad observantiam praeceptorum, ut ex illis eum movere incipiat quae sunt
in eius affectu, sicut pueri provocantur ad aliquid faciendum aliquibus
puerilibus munusculis. Dictum est autem supra quod lex vetus
disponebat ad Christum sicut imperfectum ad perfectum, unde dabatur
populo adhuc imperfecto in comparatione ad perfectionem quae erat futura
per Christum, et ideo populus ille comparatur puero sub paedagogo
existenti, ut patet Galat. III. Perfectio autem hominis est ut,
contemptis temporalibus, spiritualibus inhaereat, ut patet per illud
quod apostolus dicit, Philipp. III, quae quidem retro sunt
obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendo. Quicumque ergo
perfecti sumus, hoc sentiamus. Imperfectorum autem est quod
temporalia bona desiderent, in ordine tamen ad Deum. Perversorum
autem est quod in temporalibus bonis finem constituant. Unde legi
veteri conveniebat ut per temporalia, quae erant in affectu hominum
imperfectorum, manuduceret homines ad Deum.
Ad primum ergo dicendum quod cupiditas, qua homo constituit finem in
temporalibus bonis, est caritatis venenum. Sed consecutio temporalium
bonorum quae homo desiderat in ordine ad Deum, est quaedam via
inducens imperfectos ad Dei amorem; secundum illud Psalmi
XLVIII, confitebitur tibi cum benefeceris illi.
Ad secundum dicendum quod lex humana inducit homines ex temporalibus
praemiis vel poenis per homines inducendis, lex vero divina ex praemiis
vel poenis exhibendis per Deum. Et in hoc procedit per media
altiora.
Ad tertium dicendum quod, sicut patet historias veteris testamenti
revolventi, communis status populi semper sub lege in prosperitate
fuit, quandiu legem observabant; et statim declinantes a praeceptis
legis, in multas adversitates incidebant. Sed aliquae personae
particulares etiam iustitiam legis observantes, in aliquas adversitates
incidebant, vel quia iam erant spirituales effecti, ut per hoc magis
ab affectu temporalium abstraherentur, et eorum virtus probata
redderetur; aut quia, opera legis exterius implentes, cor totum
habebant in temporalibus defixum et a Deo elongatum, secundum quod
dicitur Isaiae XXIX, populus hic labiis me honorat, cor autem
eorum longe est a me.
|
|