|
Post communem considerationem de virtutibus et vitiis et aliis ad
materiam moralem pertinentibus, necesse est considerare singula in
speciali, sermones enim morales universales sunt minus utiles, eo quod
actiones in particularibus sunt. Potest autem aliquid in speciali
considerari circa moralia dupliciter, uno modo, ex parte ipsius
materiae moralis, puta cum consideratur de hac virtute vel hoc vitio;
alio modo, quantum ad speciales status hominum, puta cum consideratur
de subditis et praelatis, de activis et contemplativis, vel
quibuscumque aliis differentiis hominum. Primo ergo considerabimus
specialiter de his quae pertinent ad omnes hominum status; secundo
vero, specialiter de his quae pertinent ad determinatos status. Est
autem considerandum circa primum quod, si seorsum determinaremus de
virtutibus, donis, vitiis et praeceptis, oporteret idem multoties
dicere, qui enim sufficienter vult tractare de hoc praecepto, non
moechaberis, necesse habet inquirere de adulterio, quod est quoddam
peccatum, cuius etiam cognitio dependet ex cognitione oppositae
virtutis. Erit igitur compendiosior et expeditior considerationis via
si simul sub eodem tractatu consideratio procedit de virtute et dono
sibi correspondente, et vitiis oppositis, et praeceptis affirmativis
vel negativis. Erit autem hic considerationis modus conveniens ipsis
vitiis secundum propriam speciem, ostensum est enim supra quod vitia et
peccata diversificantur specie secundum materiam vel obiectum, non
autem secundum alias differentias peccatorum, puta cordis, oris et
operis, vel secundum infirmitatem, ignorantiam et malitiam, et alias
huiusmodi differentias; est autem eadem materia circa quam et virtus
recte operatur et vitia opposita a rectitudine recedunt. Sic igitur
tota materia morali ad considerationem virtutum reducta, omnes virtutes
sunt ulterius reducendae ad septem, quarum tres sunt theologicae, de
quibus primo est agendum; aliae vero quatuor sunt cardinales, de
quibus posterius agetur. Virtutum autem intellectualium una quidem est
prudentia, quae inter cardinales virtutes continetur et numeratur; ars
vero non pertinet ad moralem, quae circa agibilia versatur, cum ars
sit recta ratio factibilium, ut supra dictum est; aliae vero tres
intellectuales virtutes, scilicet sapientia, intellectus et scientia,
communicant etiam in nomine cum donis quibusdam spiritus sancti, unde
simul etiam de eis considerabitur in consideratione donorum virtutibus
correspondentium. Aliae vero virtutes morales omnes aliqualiter
reducuntur ad virtutes cardinales, ut ex supradictis patet, unde in
consideratione alicuius virtutis cardinalis considerabuntur etiam omnes
virtutes ad eam qualitercumque pertinentes et vitia opposita. Et sic
nihil moralium erit praetermissum.
|
|