|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter articuli
fidei in symbolo ponantur. Sacra enim Scriptura est regula fidei,
cui nec addere nec subtrahere licet, dicitur enim Deut. IV, non
addetis ad verbum quod vobis loquor, neque auferetis ab eo. Ergo
illicitum fuit aliquod symbolum constituere quasi regulam fidei, post
sacram Scripturam editam.
2. Praeterea, sicut apostolus dicit, ad Ephes. IV, una est
fides. Sed symbolum est professio fidei. Ergo inconvenienter
traditur multiplex symbolum.
3. Praeterea, confessio fidei quae in symbolo continetur pertinet ad
omnes fideles. Sed non omnibus fidelibus convenit credere in Deum,
sed solum illis qui habent fidem formatam. Ergo inconvenienter
symbolum fidei traditur sub hac forma verborum, credo in unum Deum.
4. Praeterea, descensus ad Inferos est unus de articulis fidei,
sicut supra dictum est. Sed in symbolo patrum non fit mentio de
descensu ad Inferos. Ergo videtur insufficienter collectum.
5. Praeterea, sicut Augustinus dicit, exponens illud Ioan.
XIV, creditis in Deum, et in me credite, Petro aut Paulo
credimus, sed non dicimur credere nisi in Deum. Cum igitur Ecclesia
Catholica sit pure aliquid creatum, videtur quod inconvenienter
dicatur, in unam sanctam, Catholicam et apostolicam Ecclesiam.
6. Praeterea, symbolum ad hoc traditur ut sit regula fidei. Sed
regula fidei debet omnibus proponi et publice. Quodlibet igitur
symbolum deberet in Missa cantari, sicut symbolum patrum. Non
videtur ergo esse conveniens editio articulorum fidei in symbolo.
Sed contra est quod Ecclesia universalis non potest errare, quia
spiritu sancto gubernatur, qui est spiritus veritatis, hoc enim
promisit dominus discipulis, Ioan. XVI, dicens, cum venerit ille
spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Sed symbolum est
auctoritate universalis Ecclesiae editum. Nihil ergo inconveniens in
eo continetur.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Heb. XI,
accedentem ad Deum oportet credere. Credere autem non potest aliquis
nisi ei veritas quam credat proponatur. Et ideo necessarium fuit
veritatem fidei in unum colligi, ut facilius posset omnibus proponi,
ne aliquis per ignorantiam a fidei veritate deficeret. Et ab huiusmodi
collectione sententiarum fidei nomen symboli est acceptum.
Ad primum ergo dicendum quod veritas fidei in sacra Scriptura diffuse
continetur et variis modis, et in quibusdam obscure; ita quod ad
eliciendum fidei veritatem ex sacra Scriptura requiritur longum studium
et exercitium, ad quod non possunt pervenire omnes illi quibus
necessarium est cognoscere fidei veritatem, quorum plerique, aliis
negotiis occupati, studio vacare non possunt. Et ideo fuit
necessarium ut ex sententiis sacrae Scripturae aliquid manifestum
summarie colligeretur quod proponeretur omnibus ad credendum. Quod
quidem non est additum sacrae Scripturae, sed potius ex sacra
Scriptura assumptum.
Ad secundum dicendum quod in omnibus symbolis eadem fidei veritas
docetur. Sed ibi oportet populum diligentius instrui de fidei veritate
ubi errores insurgunt, ne fides simplicium per haereticos corrumpatur.
Et haec fuit causa quare necesse fuit edere plura symbola. Quae in
nullo alio differunt nisi quod in uno plenius explicantur quae in alio
continentur implicite, secundum quod exigebat haereticorum instantia.
Ad tertium dicendum quod confessio fidei traditur in symbolo quasi ex
persona totius Ecclesiae, quae per fidem unitur. Fides autem
Ecclesiae est fides formata, talis enim fides invenitur in omnibus
illis qui sunt numero et merito de Ecclesia. Et ideo confessio fidei
in symbolo traditur secundum quod convenit fidei formatae, ut etiam si
qui fideles fidem formatam non habent, ad hanc formam pertingere
studeant.
Ad quartum dicendum quod de descensu ad Inferos nullus error erat
exortus apud haereticos, et ideo non fuit necessarium aliquam
explicationem circa hoc fieri. Et propter hoc non reiteratur in
symbolo patrum, sed supponitur tanquam praedeterminatum in symbolo
apostolorum. Non enim symbolum sequens abolet praecedens, sed potius
illud exponit, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod, si dicatur in sanctam Ecclesiam
Catholicam, est hoc intelligendum secundum quod fides nostra refertur
ad spiritum sanctum, qui sanctificat Ecclesiam, ut sit sensus, credo
in spiritum sanctum sanctificantem Ecclesiam. Sed melius est et
secundum communiorem usum, ut non ponatur ibi in, sed simpliciter
dicatur sanctam Ecclesiam Catholicam, sicut etiam Leo Papa dicit.
Ad sextum dicendum quod, quia symbolum patrum est declarativum symboli
apostolorum, et etiam fuit conditum fide iam manifestata et Ecclesia
pacem habente, propter hoc publice in Missa cantatur. Symbolum autem
apostolorum, quod tempore persecutionis editum fuit, fide nondum
publicata, occulte dicitur in prima et in completorio, quasi contra
tenebras errorum praeteritorum et futurorum.
|
|