|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non pertineat ad summum
pontificem fidei symbolum ordinare. Nova enim editio symboli
necessaria est propter explicationem articulorum fidei, sicut dictum
est. Sed in veteri testamento articuli fidei magis ac magis
explicabantur secundum temporum successionem propter hoc quod veritas
fidei magis manifestabatur secundum maiorem propinquitatem ad
Christum, ut supra dictum est. Cessante ergo tali causa in nova
lege, non debet fieri maior ac maior explicatio articulorum fidei.
Ergo non videtur ad auctoritatem summi pontificis pertinere nova
symboli editio.
2. Praeterea, illud quod est sub anathemate interdictum ab
universali Ecclesia non subest potestati alicuius hominis. Sed nova
symboli editio interdicta est sub anathemate auctoritate universalis
Ecclesiae. Dicitur enim in gestis primae Ephesinae synodi quod,
perlecto symbolo Nicaenae synodi, decrevit sancta synodus aliam fidem
nulli licere proferre vel conscribere vel componere praeter definitam a
sanctis patribus qui in Nicaea congregati sunt cum spiritu sancto, et
subditur anathematis poena; et idem etiam reiteratur in gestis
Chalcedonensis synodi. Ergo videtur quod non pertineat ad
auctoritatem summi pontificis nova editio symboli.
3. Praeterea, Athanasius non fuit summus pontifex, sed
Alexandrinus patriarcha. Et tamen symbolum constituit quod in
Ecclesia cantatur. Ergo non magis videtur pertinere editio symboli ad
summum pontificem quam ad alios.
Sed contra est quod editio symboli facta est in synodo generali. Sed
huiusmodi synodus auctoritate solius summi pontificis potest
congregari, ut habetur in decretis, dist. XVII. Ergo editio
symboli ad auctoritatem summi pontificis pertinet.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nova editio symboli
necessaria est ad vitandum insurgentes errores. Ad illius ergo
auctoritatem pertinet editio symboli ad cuius auctoritatem pertinet
sententialiter determinare ea quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa
fide teneantur. Hoc autem pertinet ad auctoritatem summi pontificis,
ad quem maiores et difficiliores Ecclesiae quaestiones referuntur ut
dicitur in decretis, dist. XVII. Unde et dominus, Luc.
XXII, Petro dixit, quem summum pontificem constituit, ego pro te
rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus
confirma fratres tuos. Et huius ratio est quia una fides debet esse
totius Ecclesiae, secundum illud I ad Cor. I, idipsum dicatis
omnes, et non sint in vobis schismata. Quod servari non posset nisi
quaestio fidei de fide exorta determinaretur per eum qui toti Ecclesiae
praeest, ut sic eius sententia a tota Ecclesia firmiter teneatur. Et
ideo ad solam auctoritatem summi pontificis pertinet nova editio
symboli, sicut et omnia alia quae pertinent ad totam Ecclesiam, ut
congregare synodum generalem et alia huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod in doctrina Christi et apostolorum
veritas fidei est sufficienter explicata. Sed quia perversi homines
apostolicam doctrinam et ceteras Scripturas pervertunt ad sui ipsorum
perditionem, sicut dicitur II Pet. ult.; ideo necessaria est,
temporibus procedentibus, explanatio fidei contra insurgentes errores.
Ad secundum dicendum quod prohibitio et sententia synodi se extendit ad
privatas personas, quarum non est determinare de fide. Non enim per
huiusmodi sententiam synodi generalis ablata est potestas sequenti
synodo novam editionem symboli facere, non quidem aliam fidem
continentem, sed eandem magis expositam. Sic enim quaelibet synodus
observavit, ut sequens synodus aliquid exponeret supra id quod
praecedens synodus exposuerat, propter necessitatem alicuius haeresis
insurgentis. Unde pertinet ad summum pontificem, cuius auctoritate
synodus congregatur et eius sententia confirmatur.
Ad tertium dicendum quod Athanasius non composuit manifestationem
fidei per modum symboli, sed magis per modum cuiusdam doctrinae, ut ex
ipso modo loquendi apparet. Sed quia integram fidei veritatem eius
doctrina breviter continebat, auctoritate summi pontificis est
recepta, ut quasi regula fidei habeatur.
|
|