|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod obiectum fidei non sit
veritas prima. Illud enim videtur esse obiectum fidei quod nobis
proponitur ad credendum. Sed non solum proponuntur nobis ad credendum
ea quae pertinent ad divinitatem, quae est veritas prima; sed etiam ea
quae pertinent ad humanitatem Christi et Ecclesiae sacramenta et
creaturarum conditionem. Ergo non solum veritas prima est fidei
obiectum.
2. Praeterea, fides et infidelitas sunt circa idem, cum sint
opposita. Sed circa omnia quae in sacra Scriptura continentur potest
esse infidelitas, quidquid enim horum homo negaverit, infidelis
reputatur. Ergo etiam fides est circa omnia quae in sacra Scriptura
continentur. Sed ibi multa continentur de hominibus et de aliis rebus
creatis. Ergo obiectum fidei non solum est veritas prima, sed etiam
veritas creata.
3. Praeterea, fides caritati condividitur, ut supra dictum est.
Sed caritate non solum diligimus Deum, qui est summa bonitas, sed
etiam diligimus proximum. Ergo fidei obiectum non est solum veritas
prima.
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom.,
quod fides est circa simplicem et semper existentem veritatem. Haec
autem est veritas prima. Ergo obiectum fidei est veritas prima.
Respondeo dicendum quod cuiuslibet cognoscitivi habitus obiectum duo
habet, scilicet id quod materialiter cognoscitur, quod est sicut
materiale obiectum; et id per quod cognoscitur, quod est formalis
ratio obiecti. Sicut in scientia geometriae materialiter scita sunt
conclusiones; formalis vero ratio sciendi sunt media demonstrationis,
per quae conclusiones cognoscuntur. Sic igitur in fide, si
consideremus formalem rationem obiecti, nihil est aliud quam veritas
prima, non enim fides de qua loquimur assentit alicui nisi quia est a
Deo revelatum; unde ipsi veritati divinae innititur tanquam medio.
Si vero consideremus materialiter ea quibus fides assentit, non solum
est ipse Deus, sed etiam multa alia. Quae tamen sub assensu fidei
non cadunt nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad Deum, prout
scilicet per aliquos divinitatis effectus homo adiuvatur ad tendendum in
divinam fruitionem. Et ideo etiam ex hac parte obiectum fidei est
quodammodo veritas prima, inquantum nihil cadit sub fide nisi in ordine
ad Deum, sicut etiam obiectum medicinae est sanitas, quia nihil
medicina considerat nisi in ordine ad sanitatem.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae pertinent ad humanitatem Christi
et ad sacramenta Ecclesiae vel ad quascumque creaturas cadunt sub fide
inquantum per haec ordinamur ad Deum. Et eis etiam assentimus propter
divinam veritatem.
Et similiter dicendum est ad secundum, de omnibus illis quae in sacra
Scriptura traduntur.
Ad tertium dicendum quod etiam caritas diligit proximum propter Deum;
et sic obiectum eius proprie est ipse Deus, ut infra dicetur.
|
|