|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod obiectum fidei non sit
aliquid complexum per modum enuntiabilis. Obiectum enim fidei est
veritas prima, sicut dictum est. Sed prima veritas est aliquid
incomplexum. Ergo obiectum fidei non est aliquid complexum.
2. Praeterea, expositio fidei in symbolo continetur. Sed in
symbolo non ponuntur enuntiabilia, sed res, non enim dicitur ibi quod
Deus sit omnipotens, sed, credo in Deum omnipotentem. Ergo
obiectum fidei non est enuntiabile, sed res.
3. Praeterea, fidei succedit visio, secundum illud I ad Cor.
XIII, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem. Sed visio patriae est de incomplexo, cum sit ipsius divinae
essentiae. Ergo etiam fides viae.
Sed contra, fides est media inter scientiam et opinionem. Medium
autem et extrema sunt eiusdem generis. Cum igitur scientia et opinio
sint circa enuntiabilia, videtur quod similiter fides sit circa
enuntiabilia. Et ita obiectum fidei, cum fides sit circa
enuntiabilia, est aliquid complexum.
Respondeo dicendum quod cognita sunt in cognoscente secundum modum
cognoscentis. Est autem modus proprius humani intellectus ut
componendo et dividendo veritatem cognoscat, sicut in primo dictum
est. Et ideo ea quae sunt secundum se simplicia intellectus humanus
cognoscit secundum quandam complexionem, sicut e converso intellectus
divinus incomplexe cognoscit ea quae sunt secundum se complexa. Sic
igitur obiectum fidei dupliciter considerari potest. Uno modo, ex
parte ipsius rei creditae, et sic obiectum fidei est aliquid
incomplexum, scilicet res ipsa de qua fides habetur. Alio modo, ex
parte credentis, et secundum hoc obiectum fidei est aliquid complexum
per modum enuntiabilis. Et ideo utrumque vere opinatum fuit apud
antiquos, et secundum aliquid utrumque est verum.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de obiecto fidei ex
parte ipsius rei creditae.
Ad secundum dicendum quod in symbolo tanguntur ea de quibus est fides
inquantum ad ea terminatur actus credentis, ut ex ipso modo loquendi
apparet. Actus autem credentis non terminatur ad enuntiabile, sed ad
rem, non enim formamus enuntiabilia nisi ut per ea de rebus cognitionem
habeamus, sicut in scientia, ita et in fide.
Ad tertium dicendum quod visio patriae erit veritatis primae secundum
quod in se est, secundum illud I Ioan. III, cum apparuerit,
similes ei erimus et videbimus eum sicuti est. Et ideo visio illa erit
non per modum enuntiabilis, sed per modum simplicis intelligentiae.
Sed per fidem non apprehendimus veritatem primam sicut in se est.
Unde non est similis ratio.
|
|