|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fidei possit subesse
falsum. Fides enim condividitur spei et caritati. Sed spei potest
aliquid subesse falsum, multi enim sperant se habituros vitam aeternam
qui non habebunt. Similiter etiam et caritati, multi enim diliguntur
tanquam boni qui tamen boni non sunt. Ergo etiam fidei potest aliquid
subesse falsum.
2. Praeterea, Abraham credidit Christum nasciturum, secundum
illud Ioan. VIII, Abraham, pater vester, exultavit ut videret
diem meum. Sed post tempus Abrahae Deus poterat non incarnari, sola
enim sua voluntate carnem accepit, et ita esset falsum quod Abraham de
Christo credidit. Ergo fidei potest subesse falsum.
3. Praeterea, fides antiquorum fuit quod Christus esset
nasciturus, et haec fides duravit in multis usque ad praedicationem
Evangelii. Sed Christo iam nato, antequam praedicare inciperet,
falsum erat Christum nasciturum. Ergo fidei potest subesse falsum.
4. Praeterea, unum de pertinentibus ad fidem est ut aliquis credat
sub sacramento altaris verum corpus Christi contineri. Potest autem
contingere, quando non recte consecratur, quod non est ibi verum
corpus Christi, sed solum panis. Ergo fidei potest subesse falsum.
Sed contra, nulla virtus perficiens intellectum se habet ad falsum
secundum quod est malum intellectus, ut patet per philosophum, in VI
Ethic. Sed fides est quaedam virtus perficiens intellectum, ut infra
patebit. Ergo ei non potest subesse falsum.
Respondeo dicendum quod nihil subest alicui potentiae vel habitui aut
etiam actui, nisi mediante ratione formali obiecti, sicut color videri
non potest nisi per lucem, et conclusio sciri non potest nisi per
medium demonstrationis. Dictum est autem quod ratio formalis obiecti
fidei est veritas prima. Unde nihil potest cadere sub fide nisi
inquantum stat sub veritate prima. Sub qua nullum falsum stare
potest, sicut nec non ens sub ente, nec malum sub bonitate. Unde
relinquitur quod fidei non potest subesse aliquod falsum.
Ad primum ergo dicendum quod, quia verum est bonum intellectus, non
autem est bonum appetitivae virtutis, ideo omnes virtutes quae
perficiunt intellectum excludunt totaliter falsum, quia de ratione
virtutis est quod se habeat solum ad bonum. Virtutes autem
perficientes partem appetitivam non excludunt totaliter falsum, potest
enim aliquis secundum iustitiam aut temperantiam agere aliquam falsam
opinionem habens de eo circa quod agit. Et ita, cum fides perficiat
intellectum, spes autem et caritas appetitivam partem, non est similis
ratio de eis. Et tamen neque etiam spei subest falsum. Non enim
aliquis sperat se habiturum vitam aeternam secundum propriam potestatem
(hoc enim esset praesumptionis), sed secundum auxilium gratiae, in
qua si perseveraverit, omnino infallibiliter vitam aeternam
consequetur. Similiter etiam ad caritatem pertinet diligere Deum in
quocumque fuerit. Unde non refert ad caritatem utrum in isto sit Deus
qui propter Deum diligitur.
Ad secundum dicendum quod Deum non incarnari, secundum se
consideratum, fuit possibile etiam post tempus Abrahae. Sed secundum
quod cadit sub praescientia divina, habet quandam necessitatem
infallibilitatis, ut in primo dictum est. Et hoc modo cadit sub
fide. Unde prout cadit sub fide, non potest esse falsum.
Ad tertium dicendum quod hoc ad fidem credentis pertinebat post
Christi nativitatem quod crederet eum quandoque nasci. Sed illa
determinatio temporis, in qua decipiebatur, non erat ex fide, sed ex
coniectura humana. Possibile est enim hominem fidelem ex coniectura
humana falsum aliquid aestimare. Sed quod ex fide falsum aestimet,
hoc est impossibile.
Ad quartum dicendum quod fides credentis non refertur ad has species
panis vel illas, sed ad hoc quod verum corpus Christi sit sub
speciebus panis sensibilis quando recte fuerit consecratum. Unde si
non sit recte consecratum, fidei non suberit propter hoc falsum.
|
|