|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod obiectum fidei sit
aliquid visum. Dicit enim dominus Thomae, Ioan. XX, quia
vidisti me, credidisti. Ergo et de eodem est visio et fides.
2. Praeterea, apostolus, I ad Cor. XIII, dicit, videmus
nunc per speculum in aenigmate. Et loquitur de cognitione fidei.
Ergo id quod creditur videtur.
3. Praeterea, fides est quoddam spirituale lumen. Sed quolibet
lumine aliquid videtur. Ergo fides est de rebus visis.
4. Praeterea, quilibet sensus visus nominatur, ut Augustinus
dicit, in libro de Verb. Dom. Sed fides est de auditis, secundum
illud ad Rom. X, fides ex auditu. Ergo fides est de rebus visis.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. XI, quod fides est
argumentum non apparentium.
Respondeo dicendum quod fides importat assensum intellectus ad id quod
creditur. Assentit autem alicui intellectus dupliciter. Uno modo,
quia ad hoc movetur ab ipso obiecto, quod est vel per seipsum
cognitum, sicut patet in principiis primis, quorum est intellectus;
vel est per aliud cognitum, sicut patet de conclusionibus, quarum est
scientia. Alio modo intellectus assentit alicui non quia sufficienter
moveatur ab obiecto proprio, sed per quandam electionem voluntarie
declinans in unam partem magis quam in aliam. Et si quidem hoc fit cum
dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio, si autem fit
cum certitudine absque tali formidine, erit fides. Illa autem videri
dicuntur quae per seipsa movent intellectum nostrum vel sensum ad sui
cognitionem. Unde manifestum est quod nec fides nec opinio potest esse
de visis aut secundum sensum aut secundum intellectum.
Ad primum ergo dicendum quod Thomas aliud vidit et aliud credidit.
Hominem vidit et Deum credens confessus est, cum dixit, dominus meus
et Deus meus.
Ad secundum dicendum quod ea quae subsunt fidei dupliciter considerari
possunt. Uno modo, in speciali, et sic non possunt esse simul visa
et credita, sicut dictum est. Alio modo, in generali, scilicet sub
communi ratione credibilis. Et sic sunt visa ab eo qui credit, non
enim crederet nisi videret ea esse credenda, vel propter evidentiam
signorum vel propter aliquid huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod lumen fidei facit videre ea quae creduntur.
Sicut enim per alios habitus virtutum homo videt illud quod est sibi
conveniens secundum habitum illum, ita etiam per habitum fidei
inclinatur mens hominis ad assentiendum his quae conveniunt rectae fidei
et non aliis.
Ad quartum dicendum quod auditus est verborum significantium ea quae
sunt fidei, non autem est ipsarum rerum de quibus est fides. Et sic
non oportet ut huiusmodi res sint visae.
|
|