|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ea quae sunt fidei
possint esse scita. Ea enim quae non sciuntur videntur esse ignorata,
quia ignorantia scientiae opponitur. Sed ea quae sunt fidei non sunt
ignorata, horum enim ignorantia ad infidelitatem pertinet, secundum
illud I ad Tim. I, ignorans feci in incredulitate mea. Ergo ea
quae sunt fidei possunt esse scita.
2. Praeterea, scientia per rationes acquiritur. Sed ad ea quae
sunt fidei a sacris auctoribus rationes inducuntur. Ergo ea quae sunt
fidei possunt esse scita.
3. Praeterea, ea quae demonstrative probantur sunt scita, quia
demonstratio est syllogismus faciens scire. Sed quaedam quae in fide
continentur sunt demonstrative probata a philosophis, sicut Deum
esse, et Deum esse unum, et alia huiusmodi. Ergo ea quae sunt fidei
possunt esse scita.
4. Praeterea, opinio plus distat a scientia quam fides, cum fides
dicatur esse media inter opinionem et scientiam. Sed opinio et
scientia possunt esse aliquo modo de eodem, ut dicitur in I Poster.
Ergo etiam fides et scientia.
Sed contra est quod Gregorius dicit, quod apparentia non habent
fidem, sed agnitionem. Ea ergo de quibus est fides agnitionem non
habent. Sed ea quae sunt scita habent agnitionem. Ergo de his quae
sunt scita non potest esse fides.
Respondeo dicendum quod omnis scientia habetur per aliqua principia per
se nota, et per consequens visa. Et ideo oportet quaecumque sunt
scita aliquo modo esse visa. Non autem est possibile quod idem ab
eodem sit creditum et visum, sicut supra dictum est. Unde etiam
impossibile est quod ab eodem idem sit scitum et creditum. Potest
tamen contingere ut id quod est visum vel scitum ab uno, sit creditum
ab alio. Ea enim quae de Trinitate credimus nos visuros speramus,
secundum illud I ad Cor. XIII, videmus nunc per speculum in
aenigmate, tunc autem facie ad faciem, quam quidem visionem iam
Angeli habent, unde quod nos credimus illi vident. Et similiter
potest contingere ut id quod est visum vel scitum ab uno homine, etiam
in statu viae, sit ab alio creditum, qui hoc demonstrative non novit.
Id tamen quod communiter omnibus hominibus proponitur ut credendum est
communiter non scitum. Et ista sunt quae simpliciter fidei subsunt.
Et ideo fides et scientia non sunt de eodem.
Ad primum ergo dicendum quod infideles eorum quae sunt fidei
ignorantiam habent, quia nec vident aut sciunt ea in seipsis, nec
cognoscunt ea esse credibilia. Sed per hunc modum fideles habent eorum
notitiam, non quasi demonstrative, sed inquantum per lumen fidei
videntur esse credenda, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod rationes quae inducuntur a sanctis ad
probandum ea quae sunt fidei non sunt demonstrativae, sed persuasiones
quaedam manifestantes non esse impossibile quod in fide proponitur.
Vel procedunt ex principiis fidei, scilicet ex auctoritatibus sacrae
Scripturae, sicut Dionysius dicit, II cap. de Div. Nom. Ex
his autem principiis ita probatur aliquid apud fideles sicut etiam ex
principiis naturaliter notis probatur aliquid apud omnes. Unde etiam
theologia scientia est, ut in principio operis dictum est.
Ad tertium dicendum quod ea quae demonstrative probari possunt inter
credenda numerantur, non quia de ipsis sit simpliciter fides apud
omnes, sed quia praeexiguntur ad ea quae sunt fidei, et oportet ea
saltem per fidem praesupponi ab his qui horum demonstrationem non
habent.
Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus ibidem dicit, a diversis
hominibus de eodem omnino potest haberi scientia et opinio, sicut et
nunc dictum est de scientia et fide. Sed ab uno et eodem potest quidem
haberi fides et scientia de eodem secundum quid, scilicet subiecto,
sed non secundum idem, potest enim esse quod de una et eadem re aliquis
aliquid sciat et aliquid aliud opinetur; et similiter de Deo potest
aliquis demonstrative scire quod sit unus, et credere quod sit trinus.
Sed de eodem secundum idem non potest esse simul in uno homine scientia
nec cum opinione nec cum fide, alia tamen et alia ratione. Scientia
enim cum opinione simul esse non potest simpliciter de eodem, quia de
ratione scientiae est quod id quod scitur existimetur esse impossibile
aliter se habere; de ratione autem opinionis est quod id quod quis
existimat, existimet possibile aliter se habere. Sed id quod fide
tenetur, propter fidei certitudinem, existimatur etiam impossibile
aliter se habere, sed ea ratione non potest simul idem et secundum idem
esse scitum et creditum, quia scitum est visum et creditum est non
visum, ut dictum est.
|
|