|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod credibilia non sint per
certos articulos distinguenda. Eorum enim omnium quae in sacra
Scriptura continentur est fides habenda. Sed illa non possunt reduci
ad aliquem certum numerum, propter sui multitudinem. Ergo superfluum
videtur articulos fidei distinguere.
2. Praeterea, materialis distinctio, cum in infinitum fieri
possit, est ab arte praetermittenda. Sed formalis ratio obiecti
credibilis est una et indivisibilis, ut supra dictum est, scilicet
veritas prima, et sic secundum rationem formalem credibilia distingui
non possunt. Ergo praetermittenda est credibilium materialis
distinctio per articulos.
3. Praeterea, sicut a quibusdam dicitur, articulus est
indivisibilis veritas de Deo arctans nos ad credendum. Sed credere
est voluntarium, quia, sicut Augustinus dicit, nullus credit nisi
volens. Ergo videtur quod inconvenienter distinguantur credibilia per
articulos.
Sed contra est quod Isidorus dicit, articulus est perceptio divinae
veritatis tendens in ipsam. Sed perceptio divinae veritatis competit
nobis secundum distinctionem quandam, quae enim in Deo unum sunt in
nostro intellectu multiplicantur. Ergo credibilia debent per articulos
distingui.
Respondeo dicendum quod nomen articuli ex Graeco videtur esse
derivatum. Arthron enim in Graeco, quod in Latino articulus
dicitur, significat quandam coaptationem aliquarum partium
distinctarum. Et ideo particulae corporis sibi invicem coaptatae
dicuntur membrorum articuli. Et similiter in grammatica apud Graecos
dicuntur articuli quaedam partes orationis coaptatae aliis dictionibus
ad exprimendum earum genus, numerum vel casum. Et similiter in
rhetorica articuli dicuntur quaedam partium coaptationes, dicit enim
Tullius, in IV Rhet., quod articulus dicitur cum singula verba
intervallis distinguuntur caesa oratione, hoc modo, acrimonia, voce,
vultu adversarios perterruisti. Unde et credibilia fidei Christianae
dicuntur per articulos distingui inquantum in quasdam partes dividuntur
habentes aliquam coaptationem ad invicem. Est autem obiectum fidei
aliquid non visum circa divina, ut supra dictum est. Et ideo ubi
occurrit aliquid speciali ratione non visum, ibi est specialis
articulus, ubi autem multa secundum eandem rationem sunt incognita,
Utrum
Utrum articuli fidei non
creverint secundum temporum successionem. articuli fidei non
creverint secundum temporum successionem.
ibi non sunt articuli distinguendi. Sicut aliam difficultatem habet ad
videndum quod Deus sit passus, et aliam quod mortuus resurrexerit, et
ideo distinguitur articulus resurrectionis ab articulo passionis. Sed
quod sit passus, mortuus et sepultus, unam et eandem difficultatem
habent, ita quod, uno suscepto, non est difficile alia suscipere, et
propter hoc omnia haec pertinent ad unum articulum.
Ad primum ergo dicendum quod aliqua sunt credibilia de quibus est fides
secundum se; aliqua vero sunt credibilia de quibus non est fides
secundum se, sed solum in ordine ad alia, sicut etiam in aliis
scientiis quaedam proponuntur ut per se intenta, et quaedam ad
manifestationem aliorum. Quia vero fides principaliter est de his quae
videnda speramus in patria, secundum illud Heb. XI, fides est
substantia sperandarum rerum; ideo per se ad fidem pertinent illa quae
directe nos ordinant ad vitam aeternam, sicut sunt tres personae,
omnipotentia Dei, mysterium incarnationis Christi, et alia
huiusmodi. Et secundum ista distinguuntur articuli fidei. Quaedam
vero proponuntur in sacra Scriptura ut credenda non quasi principaliter
intenta, sed ad praedictorum manifestationem, sicut quod Abraham
habuit duos filios, quod ad tactum ossium Elisaei suscitatus est
mortuus, et alia huiusmodi, quae narrantur in sacra Scriptura in
ordine ad manifestationem divinae maiestatis vel incarnationis
Christi. Et secundum talia non oportet articulos distinguere.
Ad secundum dicendum quod ratio formalis obiecti fidei potest accipi
dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius rei creditae. Et sic ratio
formalis omnium credibilium est una, scilicet veritas prima. Et ex
hac parte articuli non distinguuntur. Alio modo potest accipi formalis
ratio credibilium ex parte nostra. Et sic ratio formalis credibilis
est ut sit non visum. Et ex hac parte articuli fidei distinguuntur,
ut visum est.
Ad tertium dicendum quod illa definitio datur de articulo magis
secundum quandam etymologiam nominis prout habet derivationem Latinam,
quam secundum eius veram significationem prout a Graeco derivatur.
Unde non est magni ponderis. Potest tamen dici quod, licet ad
credendum necessitate coactionis nullus arctetur, cum credere sit
voluntarium; arctatur tamen necessitate finis, quia accedentem ad
Deum oportet credere, et sine fide impossibile est placere Deo, ut
apostolus dicit, Heb. XI.
|
|