|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod articuli fidei non
creverint secundum temporum successionem. Quia, ut apostolus dicit,
ad Heb. XI, fides est substantia sperandarum rerum. Sed omni
tempore sunt eadem speranda. Ergo omni tempore sunt eadem credenda.
2. Praeterea, in scientiis humanitus ordinatis per successionem
temporum augmentum factum est propter defectum cognitionis in primis qui
scientias invenerunt, ut patet per philosophum, in II Metaphys.
Sed doctrina fidei non est inventa humanitus, sed tradita a Deo.
Dei enim donum est, ut dicitur Ephes. II. Cum igitur in Deum
nullus defectus scientiae cadat, videtur quod a principio cognitio
credibilium fuerit perfecta, et quod non creverit secundum successionem
temporum.
3. Praeterea, operatio gratiae non minus ordinate procedit quam
operatio naturae. Sed natura semper initium sumit a perfectis ut
Boetius dicit, in libro de Consol. Ergo etiam videtur quod operatio
gratiae a perfectis initium sumpserit, ita quod illi qui primo
tradiderunt fidem perfectissime eam cognoverunt.
4. Praeterea, sicut per apostolos ad nos fides Christi pervenit,
ita etiam in veteri testamento per priores patres ad posteriores devenit
cognitio fidei, secundum illud Deut. XXXII, interroga patrem
tuum et annuntiabit tibi. Sed apostoli plenissime fuerunt instructi de
mysteriis, acceperunt enim, sicut tempore prius, ita et ceteris
abundantius, ut dicit Glossa, super illud Rom. VIII, nos ipsi
primitias spiritus habentes. Ergo videtur quod cognitio credibilium
non creverit per temporum successionem.
Sed contra est quod Gregorius dicit, quod secundum incrementa
temporum crevit scientia sanctorum patrum, et quanto viciniores
adventui salvatoris fuerunt, tanto sacramenta salutis plenius
perceperunt.
Respondeo dicendum quod ita se habent in doctrina fidei articuli fidei
sicut principia per se nota in doctrina quae per rationem naturalem
habetur. In quibus principiis ordo quidam invenitur, ut quaedam in
aliis implicite contineantur, sicut omnia principia reducuntur ad hoc
sicut ad primum, impossibile est simul affirmare et negare, ut patet
per philosophum, in IV Metaphys. Et similiter omnes articuli
implicite continentur in aliquibus primis credibilibus, scilicet ut
credatur Deus esse et providentiam habere circa hominum salutem,
secundum illud ad Heb. XI, accedentem ad Deum oportet credere quia
est, et quod inquirentibus se remunerator sit. In esse enim divino
includuntur omnia quae credimus in Deo aeternaliter existere, in
quibus nostra beatitudo consistit, in fide autem providentiae
includuntur omnia quae temporaliter a Deo dispensantur ad hominum
salutem, quae sunt via in beatitudinem. Et per hunc etiam modum
aliorum subsequentium articulorum quidam in aliis continentur, sicut in
fide redemptionis humanae implicite continetur et incarnatio Christi et
eius passio et omnia huiusmodi. Sic igitur dicendum est quod, quantum
ad substantiam articulorum fidei, non est factum eorum augmentum per
temporum successionem, quia quaecumque posteriores crediderunt
continebantur in fide praecedentium patrum, licet implicite. Sed
quantum ad explicationem, crevit numerus articulorum, quia quaedam
explicite cognita sunt a posterioribus quae a prioribus non
cognoscebantur explicite. Unde dominus Moysi dicit, Exod. VI,
ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, et nomen meum
Adonai non indicavi eis. Et David dicit, super senes intellexi.
Et apostolus dicit, ad Ephes. III, aliis generationibus non est
agnitum mysterium Christi sicut nunc revelatum est sanctis apostolis
eius et prophetis.
Ad primum ergo dicendum quod semper fuerunt eadem speranda apud omnes.
Quia tamen ad haec speranda homines non pervenerunt nisi per
Christum, quanto a Christo fuerunt remotiores secundum tempus, tanto
a consecutione sperandorum longinquiores, unde apostolus dicit, ad
Heb. XI, iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis
repromissionibus, sed a longe eas respicientes. Quanto autem aliquid
a longinquioribus videtur, tanto minus distincte videtur. Et ideo
bona speranda distinctius cognoverunt qui fuerunt adventui Christi
vicini.
Ad secundum dicendum quod profectus cognitionis dupliciter contingit.
Uno modo, ex parte docentis, qui in cognitione proficit, sive unus
sive plures, per temporum successionem. Et ista est ratio augmenti in
scientiis per rationem humanam inventis. Alio modo, ex parte
addiscentis, sicut magister qui novit totam artem non statim a
principio tradit eam discipulo, quia capere non posset, sed paulatim,
condescendens eius capacitati. Et hac ratione profecerunt homines in
cognitione fidei per temporum successionem. Unde apostolus, ad Gal.
III, comparat statum veteris testamenti pueritiae.
Ad tertium dicendum quod ad generationem naturalem duae causae
praeexiguntur, scilicet agens et materia. Secundum igitur ordinem
causae agentis, naturaliter prius est quod est perfectius, et sic
natura a perfectis sumit exordium, quia imperfecta non ducuntur ad
perfectionem nisi per aliqua perfecta praeexistentia. Secundum vero
ordinem causae materialis, prius est quod est imperfectius, et
secundum hoc natura procedit ab imperfecto ad perfectum. In
manifestatione autem fidei Deus est sicut agens, qui habet perfectam
scientiam ab aeterno, homo autem est sicut materia recipiens influxum
Dei agentis. Et ideo oportuit quod ab imperfectis ad perfectum
procederet cognitio fidei in hominibus. Et licet in hominibus quidam
se habuerint per modum causae agentis, quia fuerunt fidei doctores;
tamen manifestatio spiritus datur talibus ad utilitatem communem, ut
dicitur I ad Cor. XII. Et ideo tantum dabatur patribus qui erant
instructores fidei de cognitione fidei, quantum oportebat pro tempore
illo populo tradi vel nude vel in figura.
Ad quartum dicendum quod ultima consummatio gratiae facta est per
Christum, unde et tempus eius dicitur tempus plenitudinis, ad Gal.
IV. Et ideo illi qui fuerunt propinquiores Christo vel ante, sicut
Ioannes Baptista, vel post, sicut apostoli, plenius mysteria fidei
cognoverunt. Quia et circa statum hominis hoc videmus, quod perfectio
est in iuventute, et tanto habet homo perfectiorem statum vel ante vel
post, quanto est iuventuti propinquior.
|
|