|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter articuli
fidei enumerentur. Ea enim quae possunt ratione demonstrativa sciri
non pertinent ad fidem ut apud omnes sint credibilia, sicut supra
dictum est. Sed Deum esse unum potest esse scitum per
demonstrationem, unde et philosophus hoc in XII Metaphys. probat,
et multi alii philosophi ad hoc demonstrationes induxerunt. Ergo Deum
esse unum non debet poni unus articulus fidei.
2. Praeterea, sicut de necessitate fidei est quod credamus Deum
omnipotentem, ita etiam quod credamus eum omnia scientem et omnibus
providentem; et circa utrumque eorum aliqui erraverunt. Debuit ergo
inter articulos fidei fieri mentio de sapientia et providentia divina,
sicut et de omnipotentia.
3. Praeterea, eadem est notitia patris et filii, secundum illud
Ioan. XIV, qui videt me videt et patrem. Ergo unus tantum
articulus debet esse de patre et filio; et, eadem ratione, de spiritu
Utrum
sancto.
4. Praeterea, persona patris non est minor quam filii et spiritus
sancti. Sed plures articuli ponuntur circa personam spiritus sancti,
et similiter circa personam filii. Ergo plures articuli debent poni
circa personam patris.
5. Praeterea, sicuti personae patris et personae spiritus sancti
aliquid appropriatur, ita et personae filii secundum divinitatem. Sed
in articulis ponitur aliquod opus appropriatum patri, scilicet opus
creationis; et similiter aliquod opus appropriatum spiritui sancto,
scilicet quod locutus est per prophetas. Ergo etiam inter articulos
fidei debet aliquod opus appropriari filio secundum divinitatem.
6. Praeterea, sacramentum Eucharistiae specialem habet
difficultatem prae multis articulis. Ergo de ea debuit poni specialis
articulus. Non videtur ergo quod articuli sufficienter enumerentur.
Sed in contrarium est auctoritas Ecclesiae sic enumerantis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, illa per se pertinent ad
fidem quorum visione in vita aeterna perfruemur, et per quae ducemur in
vitam aeternam. Duo autem nobis ibi videnda proponuntur, scilicet
occultum divinitatis, cuius visio nos beatos facit; et mysterium
humanitatis Christi, per quem in gloriam filiorum Dei accessum
habemus, ut dicitur ad Rom. V. Unde dicitur Ioan. XVII,
haec est vita aeterna, ut cognoscant te, Deum verum, et quem misisti
Iesum Christum. Et ideo prima distinctio credibilium est quod
quaedam pertinent ad maiestatem divinitatis; quaedam vero pertinent ad
mysterium humanitatis Christi, quod est pietatis sacramentum, ut
dicitur I ad Tim. III. Circa maiestatem autem divinitatis tria
nobis credenda proponuntur. Primo quidem, unitas divinitatis, et ad
hoc pertinet primus articulus. Secundo, Trinitas personarum, et de
hoc sunt tres articuli secundum tres personas. Tertio vero proponuntur
nobis opera divinitatis propria. Quorum primum pertinet ad esse
naturae, et sic proponitur nobis articulus creationis. Secundum vero
pertinet ad esse gratiae, et sic proponuntur nobis sub uno articulo
omnia pertinentia ad sanctificationem humanam. Tertium vero pertinet
ad esse gloriae, et sic ponitur alius articulus de resurrectione carnis
et de vita aeterna. Et ita sunt septem articuli ad divinitatem
pertinentes. Similiter etiam circa humanitatem Christi ponuntur
septem articuli. Quorum primus est de incarnatione sive de conceptione
Christi; secundus de nativitate eius ex virgine; tertius de passione
eius et morte et sepultura; quartus est de descensu ad Inferos;
quintus est de resurrectione; sextus de ascensione; septimus de
adventu ad iudicium. Et sic in universo sunt quatuordecim. Quidam
tamen distinguunt duodecim articulos fidei, sex pertinentes ad
divinitatem et sex pertinentes ad humanitatem. Tres enim articulos
trium personarum comprehendunt sub uno, quia eadem est cognitio trium
personarum. Articulum vero de opere glorificationis distinguunt in
duos, scilicet in resurrectionem carnis et gloriam animae. Similiter
articulum conceptionis et nativitatis coniungunt in unum.
Ad primum ergo dicendum quod multa per fidem tenemus de Deo quae
naturali ratione investigare philosophi non potuerunt, puta circa
providentiam eius et omnipotentiam, et quod ipse solus sit colendus.
Quae omnia continentur sub articulo unitatis Dei.
Ad secundum dicendum quod ipsum nomen divinitatis importat provisionem
quandam, ut in primo libro dictum est. Potentia autem in habentibus
intellectum non operatur nisi secundum voluntatem et cognitionem. Et
ideo omnipotentia Dei includit quodammodo omnium scientiam et
providentiam, non enim posset omnia quae vellet in istis inferioribus
agere nisi ea cognosceret et eorum providentiam haberet.
Ad tertium dicendum quod patris et filii et spiritus sancti est una
cognitio quantum ad unitatem essentiae, quae pertinet ad primum
articulum. Quantum vero ad distinctionem personarum, quae est per
relationes originis, quodammodo in cognitione patris includitur
cognitio filii, non enim esset pater si filium non haberet, quorum
nexus est spiritus sanctus. Et quantum ad hoc bene moti sunt qui
posuerunt unum articulum trium personarum. Sed quia circa singulas
personas sunt aliqua attendenda circa quae contingit esse errorem,
quantum ad hoc de tribus personis possunt poni tres articuli. Arius
enim credidit patrem omnipotentem et aeternum, sed non credidit filium
coaequalem et consubstantialem patri, et ideo necessarium fuit apponere
articulum de persona filii ad hoc determinandum. Et eadem ratione
contra Macedonium necesse fuit ponere articulum tertium de persona
spiritus sancti. Et similiter etiam conceptio Christi et nativitas,
et etiam resurrectio et vita aeterna, secundum unam rationem possunt
comprehendi sub uno articulo, inquantum ad unum ordinantur, et
secundum aliam rationem possunt distingui, inquantum seorsum habent
speciales difficultates.
Ad quartum dicendum quod filio et spiritui sancto convenit mitti ad
sanctificandam creaturam, circa quod plura credenda occurrunt. Et
ideo circa personam filii et spiritus sancti plures articuli
multiplicantur quam circa personam patris, qui nunquam mittitur, ut in
primo dictum est.
Ad quintum dicendum quod sanctificatio creaturae per gratiam et
consummatio per gloriam fit etiam per donum caritatis, quod
appropriatur spiritui sancto, et per donum sapientiae, quod
appropriatur filio. Et ideo utrum inconvenienter articuli
fidei in symbolo ponantur.que opus pertinet et ad filium et ad
spiritum sanctum per appropriationem secundum rationes diversas.
Ad sextum dicendum quod in sacramento Eucharistiae duo possunt
considerari. Unum scilicet quod sacramentum est, et hoc habet eandem
rationem cum aliis effectibus gratiae sanctificantis. Aliud est quod
miraculose ibi corpus Christi continetur, et sic concluditur sub
omnipotentia, sicut et omnia alia miracula, quae omnipotentiae
attribuuntur.
|
|