|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod cum infidelibus possit
communicari. Dicit enim apostolus, I ad Cor. X, si quis vocat
vos infidelium ad coenam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur
manducate. Et Chrysostomus dicit, ad mensam Paganorum si volueris
ire, sine ulla prohibitione permittimus. Sed ad coenam alicuius ire
est ei communicare. Ergo licet infidelibus communicare.
2. Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. V, quid mihi est de
his qui foris sunt iudicare? Foris autem sunt infideles. Cum igitur
per iudicium Ecclesiae aliquorum communio fidelibus inhibeatur,
videtur quod non sit inhibendum fidelibus cum infidelibus communicare.
3. Praeterea, dominus non potest uti servo nisi ei communicando
saltem verbo, quia dominus movet servum per imperium. Sed Christiani
possunt habere servos infideles, vel Iudaeos vel etiam Paganos sive
Saracenos. Ergo possunt licite cum eis communicare.
Sed contra est quod dicitur Deut. VII, non inibis cum eis
foedus, nec misereberis eorum, neque sociabis cum eis connubia. Et
super illud Lev. XV, mulier quae redeunte mense etc., dicit
Glossa, sic oportet ab idololatria abstinere ut nec idololatras nec
eorum discipulos contingamus, nec cum eis communionem habeamus.
Respondeo dicendum quod communio alicuius personae interdicitur
fidelibus dupliciter, uno modo, in poenam illius cui communio fidelium
subtrahitur; alio modo, ad cautelam eorum quibus interdicitur ne alii
communicent. Et utraque causa ex verbis apostoli accipi potest, I ad
Cor. V. Nam postquam sententiam excommunicationis protulit, subdit
pro ratione, nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
Et postea rationem subdit ex parte poenae per iudicium Ecclesiae
illatae, cum dicit, nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? Primo
igitur modo non interdicit Ecclesia fidelibus communionem infidelium
qui nullo modo fidem Christianam receperunt, scilicet Paganorum vel
Iudaeorum, quia non habet de eis iudicare spirituali iudicio, sed
temporali, in casu cum, inter Christianos commorantes, aliquam
culpam committunt et per fideles temporaliter puniuntur. Sed isto
modo, scilicet in poenam, interdicit Ecclesia fidelibus communionem
illorum infidelium qui a fide suscepta deviant, vel corrumpendo fidem,
sicut haeretici, vel etiam totaliter a fide recedendo, sicut
apostatae. In utrosque enim horum excommunicationis sententiam profert
Ecclesia. Sed quantum ad secundum modum, videtur esse distinguendum
secundum diversas conditiones personarum et negotiorum et temporum. Si
enim aliqui fuerint firmi in fide, ita quod ex communione eorum cum
infidelibus conversio infidelium magis sperari possit quam fidelium a
fide aversio; non sunt prohibendi infidelibus communicare qui fidem non
susceperunt, scilicet Paganis vel Iudaeis, et maxime si necessitas
urgeat. Si autem sint simplices et infirmi in fide, de quorum
subversione probabiliter timeri possit, prohibendi sunt ab infidelium
communione, et praecipue ne magnam familiaritatem cum eis habeant, vel
absque necessitate eis communicent.
Ad primum ergo dicendum quod dominus illud praecipit de illis gentibus
quarum terram ingressuri erant Iudaei, qui erant proni ad
idololatriam, et ideo timendum erat ne per continuam conversationem cum
eis alienarentur a fide. Et ideo ibidem subditur, quia seducet filium
tuum ne sequatur me.
Ad secundum dicendum quod Ecclesia in infideles non habet iudicium
quoad poenam spiritualem eis infligendam. Habet tamen iudicium super
aliquos infideles quoad temporalem poenam infligendam, ad quod pertinet
quod Ecclesia aliquando, propter aliquas speciales culpas, subtrahit
aliquibus infidelibus communionem fidelium.
Ad tertium dicendum quod magis est probabile quod servus, qui regitur
imperio domini, convertatur ad fidem domini fidelis, quam e converso.
Et ideo non est prohibitum quin fideles habeant servos infideles. Si
tamen domino periculum immineret ex communione talis servi, deberet eum
a se abiicere, secundum illud mandatum domini, Matth. V et
XVIII, si pes tuus scandalizaverit te, abscinde eum et proiice
abs te.
|
|