|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod infideles possint habere
praelationem vel dominium supra fideles. Dicit enim apostolus, I ad
Tim. VI, quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore
dignos arbitrentur, et quod loquatur de infidelibus patet per hoc quod
subdit, qui autem fideles habent dominos non contemnant. Et I Pet.
II dicitur, servi, subditi estote in omni timore dominis, non
tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Non autem hoc
praeciperetur per apostolicam doctrinam nisi infideles possent fidelibus
praeesse. Ergo videtur quod infideles possint praeesse fidelibus.
2. Praeterea, quicumque sunt de familia alicuius principis subsunt
ei. Sed fideles aliqui erant de familiis infidelium principum, unde
dicitur ad Philipp. IV, salutant vos omnes sancti, maxime autem
qui de Caesaris domo sunt, scilicet Neronis, qui infidelis erat.
Ergo infideles possunt fidelibus praeesse.
3. Praeterea, sicut philosophus dicit, in I Polit., servus est
instrumentum domini in his quae ad humanam vitam pertinent, sicut et
minister artificis est instrumentum artificis in his quae pertinent ad
operationem artis. Sed in talibus potest fidelis infideli subiici,
possunt enim fideles infidelium coloni esse. Ergo infideles possunt
fidelibus praefici etiam quantum ad dominium.
Sed contra est quod ad eum qui praeest pertinet habere iudicium super
eos quibus praeest. Sed infideles non possunt iudicare de fidelibus,
dicit enim apostolus, I ad Cor. VI, audet aliquis vestrum,
habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, idest
infideles, et non apud sanctos? Ergo videtur quod infideles fidelibus
praeesse non possint.
Respondeo dicendum quod circa hoc dupliciter loqui possumus. Uno
modo, de dominio vel praelatione infidelium super fideles de novo
instituenda. Et hoc nullo modo permitti debet. Cedit enim hoc in
scandalum et in periculum fidei, de facili enim illi qui subiiciuntur
aliorum iurisdictioni immutari possunt ab eis quibus subsunt ut
sequantur eorum imperium, nisi illi qui subsunt fuerint magnae
virtutis. Et similiter infideles contemnunt fidem si fidelium defectus
cognoscant. Et ideo apostolus prohibuit quod fideles non contendant
iudicio coram iudice infideli. Et ideo nullo modo permittit Ecclesia
quod infideles acquirant dominium super fideles, vel qualitercumque eis
praeficiantur in aliquo officio. Alio modo possumus loqui de dominio
vel praelatione iam praeexistenti. Ubi considerandum est quod dominium
et praelatio introducta sunt ex iure humano, distinctio autem fidelium
et infidelium est ex iure divino. Ius autem divinum, quod est ex
gratia, non tollit ius humanum, quod est ex naturali ratione. Et
ideo distinctio fidelium et infidelium, secundum se considerata, non
tollit dominium et praelationem infidelium supra fideles. Potest tamen
iuste per sententiam vel ordinationem Ecclesiae, auctoritatem Dei
habentis, tale ius dominii vel praelationis tolli, quia infideles
merito suae infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles,
qui transferuntur in filios Dei sed hoc quidem Ecclesia quandoque
facit, quandoque autem non facit. In illis enim infidelibus qui etiam
temporali subiectione subiiciuntur Ecclesiae et membris eius, hoc ius
Ecclesiae statuit, ut servus Iudaeorum, statim factus Christianus,
a servitute liberetur, nullo pretio dato, si fuerit vernaculus, idest
in servitute natus; et similiter si, infidelis existens, fuerit
emptus ad servitium. Si autem fuerit emptus ad mercationem, tenetur
eum infra tres menses exponere ad vendendum. Nec in hoc iniuriam facit
Ecclesia, quia, cum ipsi Iudaei sint servi Ecclesiae, potest
disponere de rebus eorum; sicut etiam principes saeculares multas leges
ediderunt erga suos subditos in favorem libertatis. In illis vero
infidelibus qui temporaliter Ecclesiae vel eius membris non subiacent,
praedictum ius Ecclesia non statuit, licet posset instituere de iure.
Et hoc facit ad scandalum vitandum. Sicut etiam dominus, Matth.
XVII, ostendit quod poterat se a tributo excusare quia liberi sunt
filii, sed tamen mandavit tributum solvi ad scandalum vitandum. Ita
etiam et Paulus, cum dixisset quod servi dominos suos honorarent,
subiungit, ne nomen domini et doctrina blasphemetur.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod illa praelatio Caesaris praeexistebat
distinctioni fidelium ab infidelibus, unde non solvebatur per
conversionem aliquorum ad fidem. Et utile erat quod aliqui fideles
locum in familia imperatoris haberent, ad defendendum alios fideles,
sicut beatus Sebastianus Christianorum animos, quos in tormentis
videbat deficere, confortabat, et adhuc latebat sub militari chlamyde
in domo Diocletiani.
Ad tertium dicendum quod servi subiiciuntur dominis suis ad totam
vitam, et subditi praefectis ad omnia negotia, sed ministri artificum
subduntur eis ad aliqua specialia opera. Unde periculosius est quod
infideles accipiant dominium vel praelationem super fideles quam quod
accipiant ab eis ministerium in aliquo artificio. Et ideo permittit
Ecclesia quod Christiani possint colere terras Iudaeorum, quia per
hoc non habent necesse conversari cum eis. Salomon etiam expetiit a
rege Tyri magistros operum ad ligna caedenda, ut habetur III Reg.
V. Et tamen si ex tali communicatione vel convictu subversio fidelium
timeretur, esset penitus interdicendum.
|
|