|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod ritus infidelium non
sint tolerandi. Manifestum est enim quod infideles in suis ritibus
peccant eos servando. Sed peccato consentire videtur qui non prohibet
cum prohibere possit, ut habetur in Glossa Rom. I, super illud,
non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ergo
peccant qui eorum ritus tolerant.
2. Praeterea, ritus Iudaeorum idololatriae comparantur, quia super
illud Gal. V, nolite iterum iugo servitutis contineri, dicit
Glossa, non est levior haec legis servitus quam idololatriae. Sed
non sustineretur quod idololatriae ritum aliqui exercerent, quinimmo
Christiani principes templa idolorum primo claudi, et postea dirui
fecerunt, ut Augustinus narrat, XVIII de Civ. Dei. Ergo
etiam ritus Iudaeorum tolerari non debent.
3. Praeterea, peccatum infidelitatis est gravissimum, ut supra
dictum est. Sed alia peccata non tolerantur, sed lege puniuntur,
sicut adulterium, furtum et alia huiusmodi. Ergo etiam ritus
infidelium tolerandi non sunt.
Sed contra est quod in decretis, dist. XLV, Can. qui sincera,
dicit Gregorius de Iudaeis, omnes festivitates suas, sicut hactenus
ipsi et patres eorum per longa colentes tempora tenuerunt, liberam
habeant observandi celebrandique licentiam.
Respondeo dicendum quod humanum regimen derivatur a divino regimine,
et ipsum debet imitari. Deus autem, quamvis sit omnipotens et summe
bonus, permittit tamen aliqua mala fieri in universo, quae prohibere
posset, ne, eis sublatis, maiora bona tollerentur, vel etiam peiora
mala sequerentur. Sic igitur et in regimine humano illi qui praesunt
recte aliqua mala tolerant, ne aliqua bona impediantur, vel etiam ne
aliqua mala peiora incurrantur, sicut Augustinus dicit, in II de
ordine, aufer meretrices de rebus humanis, turbaveris omnia
libidinibus. Sic igitur, quamvis infideles in suis ritibus peccent,
tolerari possunt vel propter aliquod bonum quod ex eis provenit, vel
propter aliquod malum quod vitatur. Ex hoc autem quod Iudaei ritus
suos observant, in quibus olim praefigurabatur veritas fidei quam
tenemus, hoc bonum provenit quod testimonium fidei nostrae habemus ab
hostibus, et quasi in figura nobis repraesentatur quod credimus. Et
ideo in suis ritibus tolerantur. Aliorum vero infidelium ritus, qui
nihil veritatis aut utilitatis afferunt, non sunt aliqualiter
tolerandi, nisi forte ad aliquod malum vitandum, scilicet ad vitandum
scandalum vel dissidium quod ex hoc posset provenire, vel impedimentum
salutis eorum, qui paulatim, sic tolerati, convertuntur ad fidem.
Propter hoc enim etiam haereticorum et Paganorum ritus aliquando
Ecclesia toleravit, quando erat magna infidelium multitudo.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|