|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod pueri Iudaeorum et
aliorum infidelium sint baptizandi parentibus invitis. Maius enim est
vinculum matrimoniale quam ius patriae potestatis, quia ius patriae
potestatis potest per hominem solvi, cum filiusfamilias emancipatur;
vinculum autem matrimoniale non potest solvi per hominem, secundum
illud Matth. XIX, quod Deus coniunxit homo non separet. Sed
propter infidelitatem solvitur vinculum matrimoniale, dicit enim
apostolus, I ad Cor. VII, quod si infidelis discedit,
discedat, non enim servituti subiectus est frater aut soror in
huiusmodi; et canon dicit quod si coniux infidelis non vult sine
contumelia sui creatoris cum altero stare, quod alter coniugum non
debet ei cohabitare. Ergo multo magis propter infidelitatem tollitur
ius patriae potestatis in suos filios. Possunt ergo eorum filii
baptizari eis invitis.
2. Praeterea, magis debet homini subveniri circa periculum mortis
aeternae quam circa periculum mortis temporalis. Sed si aliquis
videret hominem in periculo mortis temporalis et ei non ferret
auxilium, peccaret. Cum ergo filii Iudaeorum et aliorum infidelium
sint in periculo mortis aeternae si parentibus relinquuntur, qui eos in
sua infidelitate informant, videtur quod sint eis auferendi et
baptizandi et in fidelitate instruendi.
3. Praeterea, filii servorum sunt servi et in potestate dominorum.
Sed Iudaei sunt servi regum et principum. Ergo et filii eorum.
Reges igitur et principes habent potestatem de filiis Iudaeorum facere
quod voluerint. Nulla ergo erit iniuria si eos baptizent invitis
parentibus.
4. Praeterea, quilibet homo magis est Dei, a quo habet animam,
quam patris carnalis, a quo habet corpus. Non ergo est iniustum si
pueri Iudaeorum carnalibus parentibus auferantur et Deo per Baptismum
consecrentur.
5. Praeterea, Baptismus efficacior est ad salutem quam
praedicatio, quia per Baptismum statim tollitur peccati macula,
reatus poenae, et aperitur ianua caeli. Sed si periculum sequitur ex
defectu praedicationis, imputatur ei qui non praedicavit, ut habetur
Ezech. III, et XXXIII de eo qui videt gladium venientem et
non insonuerit tuba. Ergo multo magis, si pueri Iudaeorum damnentur
propter defectum Baptismi, imputatur ad peccatum eis qui potuerunt
baptizare et non baptizaverunt.
Sed contra, nemini facienda est iniuria. Fieret autem Iudaeis
iniuria si eorum filii baptizarentur eis invitis, quia amitterent ius
patriae potestatis in filios iam fideles. Ergo eis invitis non sunt
baptizandi.
Respondeo dicendum quod maximam habet auctoritatem Ecclesiae
consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda. Quia et ipsa
doctrina Catholicorum doctorum ab Ecclesia auctoritatem habet, unde
magis standum est auctoritati Ecclesiae quam auctoritati vel Augustini
vel Hieronymi vel cuiuscumque doctoris. Hoc autem Ecclesiae usus
nunquam habuit quod Iudaeorum filii invitis parentibus baptizarentur,
quamvis fuerint retroactis temporibus multi Catholici principes
potentissimi, ut Constantinus, Theodosius, quibus familiares
fuerunt sanctissimi episcopi, ut Sylvester Constantino et Ambrosius
Theodosio, qui nullo modo hoc praetermisissent ab eis impetrare, si
hoc esset consonum rationi. Et ideo periculosum videtur hanc
assertionem de novo inducere, ut praeter consuetudinem in Ecclesia
hactenus observatam, Iudaeorum filii invitis parentibus
baptizarentur. Et huius ratio est duplex. Una quidem propter
periculum fidei. Si enim pueri nondum usum rationis habentes
Baptismum susciperent, postmodum, cum ad perfectam aetatem
pervenirent, de facili possent a parentibus induci ut relinquerent quod
ignorantes susceperunt. Quod vergeret in fidei detrimentum. Alia
vero ratio est quia repugnat iustitiae naturali. Filius enim
naturaliter est aliquid patris. Et primo quidem a parentibus non
distinguitur secundum corpus, quandiu in matris utero continetur.
Postmodum vero, postquam ab utero egreditur, antequam usum liberi
arbitrii habeat, continetur sub parentum cura sicut sub quodam
spirituali utero. Quandiu enim usum rationis non habet puer, non
differt ab animali irrationali. Unde sicut bos vel equus est alicuius
ut utatur eo cum voluerit, secundum ius civile, sicut proprio
instrumento; ita de iure naturali est quod filius, antequam habeat
usum rationis, sit sub cura patris. Unde contra iustitiam naturalem
esset si puer, antequam habeat usum rationis, a cura parentum
subtrahatur, vel de eo aliquid ordinetur invitis parentibus. Postquam
autem incipit habere usum liberi arbitrii, iam incipit esse suus, et
potest, quantum ad ea quae sunt iuris divini vel naturalis, sibi ipsi
providere. Et tunc est inducendus ad fidem non coactione, sed
persuasione; et potest etiam invitis parentibus consentire fidei et
baptizari, non autem antequam habeat usum rationis. Unde de pueris
antiquorum patrum dicitur quod salvati sunt in fide parentum, per quod
datur intelligi quod ad parentes pertinet providere filiis de sua
salute, praecipue antequam habeant usum rationis.
Ad primum ergo dicendum quod in vinculo matrimoniali uterque coniugum
habet usum liberi arbitrii, et uterque potest invito altero fidei
assentire. Sed hoc non habet locum in puero antequam habeat usum
rationis. Sed postquam habet usum rationis, tunc tenet similitudo,
si converti voluerit.
Ad secundum dicendum quod a morte naturali non est aliquis eripiendus
contra ordinem iuris civilis, puta, si aliquis a suo iudice
condemnetur ad mortem temporalem, nullus debet eum violenter eripere.
Unde nec aliquis debet irrumpere ordinem iuris naturalis, quo filius
est sub cura patris, ut eum liberet a periculo mortis aeternae.
Ad tertium dicendum quod Iudaei sunt servi principum servitute
civili, quae non excludit ordinem iuris naturalis vel divini.
Ad quartum dicendum quod homo ordinatur ad Deum per rationem, per
quam eum cognoscere potest. Unde puer, antequam usum rationis
habeat, naturali ordine ordinatur in Deum per rationem parentum,
quorum curae naturaliter subiacet; et secundum eorum dispositionem sunt
circa ipsum divina agenda.
Ad quintum dicendum quod periculum quod sequitur de praedicatione
omissa non imminet nisi eis quibus commissum est officium praedicandi,
unde in Ezechiel praemittitur, speculatorem dedi te filiis Israel.
Providere autem pueris infidelium de sacramentis salutis pertinet ad
parentes eorum. Unde eis imminet periculum si, propter subtractionem
sacramentorum, eorum parvuli detrimentum salutis patiantur.
|
|