|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod infidelitas non sit
peccatum. Omne enim peccatum est contra naturam, ut patet per
Damascenum, in II libro. Sed infidelitas non videtur esse contra
naturam, dicit enim Augustinus, in libro de Praed. Sanct., quod
posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est
hominum, habere autem fidem, quemadmodum habere caritatem, gratiae
est fidelium. Ergo non habere fidem, quod est infidelem esse, non
est peccatum.
2. Praeterea, nullus peccat in eo quod vitare non potest, quia omne
peccatum est voluntarium. Sed non est in potestate hominis quod
infidelitatem vitet, quam vitare non potest nisi fidem habendo, dicit
enim apostolus, ad Rom. X, quomodo credent ei quem non audierunt?
Quomodo autem audient sine praedicante? Ergo infidelitas non videtur
esse peccatum.
3. Praeterea, sicut supra dictum est, sunt septem vitia capitalia,
ad quae omnia peccata reducuntur. Sub nullo autem horum videtur
contineri infidelitas. Ergo infidelitas non est peccatum.
Sed contra, virtuti contrariatur vitium. Sed fides est virtus, cui
contrariatur infidelitas. Ergo infidelitas est peccatum.
Respondeo dicendum quod infidelitas dupliciter accipi potest. Uno
modo, secundum puram negationem, ut dicatur infidelis ex hoc solo quod
non habet fidem. Alio modo potest intelligi infidelitas secundum
contrarietatem ad fidem, quia scilicet aliquis repugnat auditui fidei,
vel etiam contemnit ipsam, secundum illud Isaiae LIII, quis
credidit auditui nostro? Et in hoc proprie perficitur ratio
infidelitatis. Et secundum hoc infidelitas est peccatum. Si autem
accipiatur infidelitas secundum negationem puram, sicut in illis qui
nihil audierunt de fide, non habet rationem peccati, sed magis
poenae, quia talis ignorantia divinorum ex peccato primi parentis est
consecuta. Qui autem sic sunt infideles damnantur quidem propter alia
peccata, quae sine fide remitti non possunt, non autem damnantur
propter infidelitatis peccatum. Unde dominus dicit, Ioan. XV, si
non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, quod
exponens Augustinus dicit quod loquitur de illo peccato quo non
crediderunt in Christum.
Ad primum ergo dicendum quod habere fidem non est in natura humana,
sed in natura humana est ut mens hominis non repugnet interiori
instinctui et exteriori veritatis praedicationi. Unde infidelitas
secundum hoc est contra naturam.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de infidelitate secundum
quod importat simplicem negationem.
Ad tertium dicendum quod infidelitas secundum quod est peccatum,
oritur ex superbia, ex qua contingit quod homo intellectum suum non
vult subiicere regulis fidei et sano intellectui patrum. Unde
Gregorius dicit, XXXI Moral., quod ex inani gloria oriuntur
novitatum praesumptiones. Quamvis posset dici quod, sicut virtutes
theologicae non reducuntur ad virtutes cardinales, sed sunt priores
eis; ita etiam vitia opposita virtutibus theologicis non reducuntur ad
vitia capitalia.
|
|