|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod infidelitas non sit in
intellectu sicut in subiecto. Omne enim peccatum in voluntate est, ut
Augustinus dicit, in libro de duabus Anim. Sed infidelitas est
quoddam peccatum, ut dictum est. Ergo infidelitas est in voluntate,
non in intellectu.
2. Praeterea, infidelitas habet rationem peccati ex eo quod
praedicatio fidei contemnitur. Sed contemptus ad voluntatem pertinet.
Ergo infidelitas est in voluntate.
3. Praeterea, II ad Cor. XI, super illud, ipse Satanas
transfigurat se in Angelum lucis, dicit Glossa quod, si Angelus
malus se bonum fingat, etiam si credatur bonus, non est error
periculosus aut morbidus, si facit vel dicit quae bonis Angelis
congruunt. Cuius ratio esse videtur propter rectitudinem voluntatis
eius qui ei inhaeret intendens bono Angelo adhaerere. Ergo totum
peccatum infidelitatis esse videtur in perversa voluntate. Non ergo
est in intellectu sicut in subiecto.
Sed contra, contraria sunt in eodem subiecto. Sed fides, cui
contrariatur infidelitas, est in intellectu sicut in subiecto. Ergo
et infidelitas in intellectu est.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum dicitur
esse in illa potentia quae est principium actus peccati. Actus autem
peccati potest habere duplex principium. Unum quidem primum et
universale, quod imperat omnes actus peccatorum, et hoc principium est
voluntas, quia omne peccatum est voluntarium. Aliud autem principium
actus peccati est proprium et proximum, quod elicit peccati actum,
sicut concupiscibilis est principium gulae et luxuriae, et secundum hoc
gula et luxuria dicuntur esse in concupiscibili. Dissentire autem,
qui est proprius actus infidelitatis, est actus intellectus, sed moti
a voluntate, sicut et assentire. Et ideo infidelitas, sicut et
fides, est quidem in intellectu sicut in proximo subiecto, in
voluntate autem sicut in primo motivo. Et hoc modo dicitur omne
peccatum esse in voluntate.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod contemptus voluntatis causat dissensum
intellectus, in quo perficitur ratio infidelitatis. Unde causa
infidelitatis est in voluntate, sed ipsa infidelitas est in
intellectu.
Ad tertium dicendum quod ille qui credit malum Angelum esse bonum non
dissentit ab eo quod est fidei, quia sensus corporis fallitur, mens
vero non removetur a vera rectaque sententia, ut ibidem dicit Glossa.
Sed si aliquis Satanae adhaereret cum incipit ad sua ducere, idest ad
mala et falsa, tunc non careret peccato, ut ibidem dicitur.
|
|