|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod infidelitas non sit
maximum peccatorum. Dicit enim Augustinus, et habetur V, qu. I,
utrum Catholicum pessimis moribus alicui haeretico in cuius vita,
praeter id quod haereticus est, non inveniunt homines quod
reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam.
Sed haereticus est infidelis. Ergo non est simpliciter dicendum quod
infidelitas sit maximum peccatorum.
2. Praeterea, illud quod diminuit vel excusat peccatum non videtur
esse maximum peccatum. Sed infidelitas excusat vel diminuit peccatum,
dicit enim apostolus, I ad Tim. I, prius fui blasphemus et
persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia
ignorans feci in incredulitate. Ergo infidelitas non est maximum
peccatum.
3. Praeterea, maiori peccato debetur maior poena, secundum illud
Deut. XXV, pro mensura peccati erit et plagarum modus. Sed maior
poena debetur fidelibus peccantibus quam infidelibus, secundum illud ad
Heb. X, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium
Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo
sanctificatus est? Ergo infidelitas non est maximum peccatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, exponens illud Ioan. XV,
si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent,
magnum, inquit, quoddam peccatum sub generali nomine vult intelligi.
Hoc enim est peccatum, scilicet infidelitatis, quo tenentur cuncta
peccata. Infidelitas ergo est maximum omnium peccatorum.
Respondeo dicendum quod omne peccatum formaliter consistit in aversione
a Deo, ut supra dictum est. Unde tanto aliquod peccatum est gravius
quanto per ipsum homo magis a Deo separatur. Per infidelitatem autem
maxime homo a Deo elongatur, quia nec veram Dei cognitionem habet;
per falsam autem cognitionem ipsius non appropinquat ei, sed magis ab
eo elongatur. Nec potest esse quod quantum ad quid Deum cognoscat qui
falsam opinionem de ipso habet, quia id quod ipse opinatur non est
Deus. Unde manifestum est quod peccatum infidelitatis est maius
omnibus peccatis quae contingunt in perversitate morum. Secus autem
est de peccatis quae opponuntur aliis virtutibus theologicis, ut infra
dicetur.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet peccatum quod est gravius
secundum suum genus esse minus grave secundum aliquas circumstantias.
Et propter hoc Augustinus noluit praecipitare sententiam de malo
Catholico et haeretico alias non peccante, quia peccatum haeretici,
etsi sit gravius ex genere, potest tamen ex aliqua circumstantia
alleviari; et e converso peccatum Catholici ex aliqua circumstantia
aggravari.
Ad secundum dicendum quod infidelitas habet et ignorantiam adiunctam,
et habet renisum ad ea quae sunt fidei, et ex hac parte habet rationem
peccati gravissimi. Ex parte autem ignorantiae habet aliquam rationem
excusationis, et maxime quando aliquis ex malitia non peccat, sicut
fuit in apostolo.
Ad tertium dicendum quod infidelis pro peccato infidelitatis gravius
punitur quam alius peccator pro quocumque alio peccato, considerato
peccati genere. Sed pro alio peccato, puta pro adulterio, si
committatur a fideli et ab infideli, ceteris paribus, gravius peccat
fidelis quam infidelis, tum propter notitiam veritatis ex fide; tum
etiam propter sacramenta fidei quibus est imbutus, quibus peccando
contumeliam facit.
|
|