|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod quaelibet actio
infidelis sit peccatum. Quia super illud Rom. XIV, omne quod non
est ex fide peccatum est, dicit Glossa, omnis infidelium vita est
peccatum. Sed ad vitam infidelium pertinet omne quod agunt. Ergo
omnis actio infidelis est peccatum.
2. Praeterea, fides intentionem dirigit. Sed nullum bonum potest
esse quod non est ex intentione recta. Ergo in infidelibus nulla actio
potest esse bona.
3. Praeterea, corrupto priori, corrumpuntur posteriora. Sed actus
fidei praecedit actus omnium virtutum. Ergo, cum in infidelibus non
sit actus fidei, nullum bonum opus facere possunt, sed in omni actu
suo peccant.
Sed contra est quod Cornelio adhuc infideli existenti dictum est quod
acceptae erant Deo eleemosynae eius. Ergo non omnis actio infidelis
est peccatum, sed aliqua actio eius est bona.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale
tollit gratiam gratum facientem, non autem totaliter corrumpit bonum
naturae. Unde, cum infidelitas sit quoddam mortale peccatum,
infideles quidem gratia carent, remanet tamen in eis aliquod bonum
naturae. Unde manifestum est quod infideles non possunt operari opera
bona quae sunt ex gratia, scilicet opera meritoria, tamen opera bona
ad quae sufficit bonum naturae aliqualiter operari possunt. Unde non
oportet quod in omni suo opere peccent, sed quandocumque aliquod opus
operantur ex infidelitate, tunc peccant. Sicut enim habens fidem
potest aliquod peccatum committere in actu quem non refert ad fidei
finem, vel venialiter vel etiam mortaliter peccando; ita etiam
infidelis potest aliquem actum bonum facere in eo quod non refert ad
finem infidelitatis.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud est intelligendum vel quia
vita infidelium non potest esse sine peccato, cum peccata sine fide non
tollantur. Vel quia quidquid agunt ex infidelitate peccatum est.
Unde ibi subditur, quia omnis infideliter vivens vel agens vehementer
peccat.
Ad secundum dicendum quod fides dirigit intentionem respectu finis
ultimi supernaturalis. Sed lumen etiam naturalis rationis potest
dirigere intentionem respectu alicuius boni connaturalis.
Ad tertium dicendum quod per infidelitatem non corrumpitur totaliter in
infidelibus ratio naturalis, quin remaneat in eis aliqua veri
cognitio, per quam possunt facere aliquod opus de genere bonorum. De
Cornelio tamen sciendum est quod infidelis non erat, alioquin eius
operatio accepta non fuisset Deo, cui sine fide nullus potest
placere. Habebat autem fidem implicitam, nondum manifestata
Evangelii veritate. Unde ut eum in fide plene instrueret, mittitur
ad eum Petrus.
|
|