|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sint plures
infidelitatis species. Cum enim fides et infidelitas sint contraria,
oportet quod sint circa idem. Sed formale obiectum fidei est veritas
prima, a qua habet unitatem, licet multa materialiter credat. Ergo
etiam obiectum infidelitatis est veritas prima, ea vero quae discredit
infidelis materialiter se habent in infidelitate. Sed differentia
secundum speciem non attenditur secundum principia materialia, sed
secundum principia formalia. Ergo infidelitatis non sunt diversae
species secundum diversitatem eorum in quibus infideles errant.
2. Praeterea, infinitis modis potest aliquis a veritate fidei
deviare. Si igitur secundum diversitates errorum diversae species
infidelitatis assignentur, videtur sequi quod sint infinitae
infidelitatis species. Et ita huiusmodi species non sunt
considerandae.
3. Praeterea, idem non invenitur in diversis speciebus. Sed
contingit aliquem esse infidelem ex eo quod errat circa diversa. Ergo
diversitas errorum non facit diversas species infidelitatis. Sic
igitur infidelitatis non sunt plures species.
Sed contra est quod unicuique virtuti opponuntur plures species
vitiorum, bonum enim contingit uno modo, malum vero multipliciter, ut
patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom., et per
philosophum, in II Ethic. Sed fides est una virtus. Ergo ei
opponuntur plures infidelitatis species.
Respondeo dicendum quod quaelibet virtus consistit in hoc quod attingat
regulam aliquam cognitionis vel operationis humanae, ut supra dictum
est. Attingere autem regulam est uno modo circa unam materiam, sed a
regula deviare contingit multipliciter. Et ideo uni virtuti multa
vitia opponuntur. Diversitas autem vitiorum quae unicuique virtuti
opponitur potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum diversam
habitudinem ad virtutem. Et secundum hoc determinatae sunt quaedam
species vitiorum quae opponuntur virtuti, sicut virtuti morali
opponitur unum vitium secundum excessum ad virtutem, et aliud vitium
secundum defectum a virtute. Alio modo potest considerari diversitas
vitiorum oppositorum uni virtuti secundum corruptionem diversorum quae
ad virtutem requiruntur. Et secundum hoc uni virtuti, puta
temperantiae vel fortitudini, opponuntur infinita vitia, secundum quod
infinitis modis contingit diversas circumstantias virtutis corrumpi, ut
a rectitudine virtutis recedatur. Unde et Pythagorici malum posuerunt
infinitum. Sic ergo dicendum est quod, si infidelitas attendatur
secundum comparationem ad fidem, diversae sunt infidelitatis species et
numero determinatae. Cum enim peccatum infidelitatis consistat in
renitendo fidei, hoc potest contingere dupliciter. Quia aut renititur
fidei nondum susceptae, et talis est infidelitas Paganorum sive
gentilium. Aut renititur fidei Christianae susceptae, vel in
figura, et sic est infidelitas Iudaeorum; vel in ipsa manifestatione
veritatis, et sic est infidelitas haereticorum. Unde in generali
possunt assignari tres praedictae species infidelitatis. Si vero
distinguantur infidelitatis species secundum errorem in diversis quae ad
fidem pertinent, sic non sunt determinatae infidelitatis species,
possunt enim errores in infinitum multiplicari, ut patet per
Augustinum, in libro de haeresibus.
Ad primum ergo dicendum quod formalis ratio alicuius peccati potest
accipi dupliciter. Uno modo, secundum intentionem peccantis, et sic
id ad quod convertitur peccans est formale obiectum peccati; et ex hoc
diversificantur eius species. Alio modo, secundum rationem mali, et
sic illud bonum a quo receditur est formale obiectum peccati; sed ex
hac parte peccatum non habet speciem, immo privatio est speciei. Sic
igitur dicendum est quod infidelitatis obiectum est veritas prima sicut
a qua recedit, sed formale eius obiectum sicut ad quod convertitur est
sententia falsa quam sequitur; et ex hac parte eius species
diversificantur. Unde sicut caritas est una, quae inhaeret summo
bono, sunt autem diversa vitia caritati opposita, quae per
conversionem ad diversa bona temporalia recedunt ab uno summo bono, et
iterum secundum diversas habitudines inordinatas ad Deum; ita etiam
fides est una virtus, ex hoc quod adhaeret uni primae veritati; sed
infidelitatis species sunt multae, ex hoc quod infideles diversas
falsas sententias sequuntur.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de distinctione
specierum infidelitatis secundum diversa in quibus erratur.
Ad tertium dicendum quod sicut fides est una quia multa credit in
ordine ad unum, ita infidelitas potest esse una, etiam si in multis
erret, inquantum omnia habent ordinem ad unum. Nihil tamen prohibet
hominem diversis infidelitatis speciebus errare, sicut etiam potest
unus homo diversis vitiis subiacere et diversis corporalibus morbis.
|
|