|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod infidelitas gentilium
sive Paganorum sit gravior ceteris. Sicut enim corporalis morbus
tanto est gravior quanto saluti principalioris membri contrariatur, ita
peccatum tanto videtur esse gravius quanto contrariatur ei quod est
principalius in virtute. Sed principalius in fide est fides unitatis
divinae, a qua deficiunt gentiles, multitudinem deorum credentes.
Ergo eorum infidelitas est gravissima.
2. Praeterea, inter haereticos tanto haeresis aliquorum
detestabilior est quanto in pluribus et principalioribus veritati fidei
contradicunt, sicut haeresis Arii, qui separavit divinitatem,
detestabilior fuit quam haeresis Nestorii, qui separavit humanitatem
Christi a persona filii Dei. Sed gentiles in pluribus et
principalioribus recedunt a fide quam Iudaei et haeretici, quia omnino
nihil de fide recipiunt. Ergo eorum infidelitas est gravissima.
3. Praeterea, omne bonum est diminutivum mali. Sed aliquod bonum
est in Iudaeis, quia confitentur vetus testamentum esse a Deo.
Bonum etiam est in haereticis, quia venerantur novum testamentum.
Ergo minus peccant quam gentiles, qui utrumque testamentum
detestantur.
Sed contra est quod dicitur II Pet. II, melius erat illis non
cognoscere viam iustitiae quam post cognitam retrorsum converti. Sed
gentiles non cognoverunt viam iustitiae, haeretici autem et Iudaei
aliqualiter cognoscentes deseruerunt. Ergo eorum peccatum est
gravius.
Respondeo dicendum quod in infidelitate, sicut dictum est, duo
possunt considerari. Quorum unum est comparatio eius ad fidem. Et ex
hac parte aliquis gravius contra fidem peccat qui fidei renititur quam
suscepit quam qui renititur fidei nondum susceptae, sicut gravius
peccat qui non implet quod promisit quam si non impleat quod nunquam
promisit. Et secundum hoc infidelitas haereticorum, qui profitentur
fidem Evangelii et ei renituntur corrumpentes ipsam, gravius peccant
quam Iudaei, qui fidem Evangelii nunquam susceperunt. Sed quia
susceperunt eius figuram in veteri lege, quam male interpretantes
corrumpunt, ideo etiam ipsorum infidelitas est gravius peccatum quam
infidelitas gentilium, qui nullo modo fidem Evangelii susceperunt.
Aliud quod in infidelitate consideratur est corruptio eorum quae ad
fidem pertinent. Et secundum hoc, cum in pluribus errent gentiles
quam Iudaei, et Iudaei quam haeretici, gravior est infidelitas
gentilium quam Iudaeorum, et Iudaeorum quam haereticorum, nisi forte
quorundam, puta Manichaeorum, qui etiam circa credibilia plus errant
quam gentiles. Harum tamen duarum gravitatum prima praeponderat
secundae quantum ad rationem culpae. Quia infidelitas habet rationem
culpae, ut supra dictum est, magis ex hoc quod renititur fidei quam ex
hoc quod non habet ea quae fidei sunt, hoc enim videtur, ut dictum
est, magis ad rationem poenae pertinere unde, simpliciter loquendo,
infidelitas haereticorum est pessima.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|