|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non sit cum infidelibus
publice disputandum. Dicit enim apostolus, II ad Tim. II, noli
verbis contendere, ad nihilum enim utile est nisi ad subversionem
audientium. Sed disputatio publica cum infidelibus fieri non potest
sine contentione verborum. Ergo non est publice disputandum cum
infidelibus.
2. Praeterea, lex Marciani Augusti, per canones confirmata, sic
dicit, iniuriam facit iudicio religiosissimae synodi, si quis semel
iudicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit.
Sed omnia quae ad fidem pertinent sunt per sacra Concilia
determinata. Ergo graviter peccat, iniuriam synodo faciens, si quis
de his quae sunt fidei publice disputare praesumat.
3. Praeterea, disputatio argumentis aliquibus agitur. Sed
argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Ea autem quae sunt
fidei, cum sint certissima, non sunt in dubitationem adducenda. Ergo
de his quae sunt fidei non est publice disputandum.
Sed contra est quod Act. IX dicitur quod Saulus invalescebat et
confundebat Iudaeos; et quod loquebatur gentibus et disputabat cum
Graecis.
Respondeo dicendum quod in disputatione fidei duo sunt consideranda,
unum quidem ex parte disputantis; aliud autem ex parte audientium. Ex
parte quidem disputantis est consideranda intentio. Si enim disputet
tanquam de fide dubitans, et veritatem fidei pro certo non supponens,
sed argumentis experiri intendens, procul dubio peccat, tanquam dubius
in fide et infidelis. Si autem disputet aliquis de fide ad confutandum
errores, vel etiam ad exercitium, laudabile est. Ex parte vero
audientium considerandum est utrum illi qui disputationem audiunt sint
instructi et firmi in fide, aut simplices et in fide titubantes. Et
coram quidem sapientibus in fide firmis nullum periculum est disputare
de fide. Sed circa simplices est distinguendum. Quia aut sunt
sollicitati sive pulsati ab infidelibus, puta Iudaeis vel haereticis
sive Paganis, nitentibus corrumpere in eis fidem, aut omnino non sunt
sollicitati super hoc, sicut in terris in quibus non sunt infideles.
In primo casu necessarium est publice disputare de fide, dummodo
inveniantur aliqui ad hoc sufficientes et idonei, qui errores confutare
possint. Per hoc enim simplices in fide firmabuntur; et tolletur
infidelibus decipiendi facultas; et ipsa taciturnitas eorum qui
resistere deberent pervertentibus fidei veritatem esset erroris
confirmatio. Unde Gregorius, in II Pastoral., sicut incauta
locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium eos qui erudiri
poterant in errore derelinquit. In secundo vero casu periculosum est
publice disputare de fide coram simplicibus; quorum fides ex hoc est
firmior quod nihil diversum audierunt ab eo quod credunt. Et ideo non
expedit eis ut verba infidelium audiant disceptantium contra fidem.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus non prohibet totaliter
disputationem, sed inordinatam, quae magis fit contentione verborum
quam firmitate sententiarum.
Ad secundum dicendum quod lex illa prohibet publicam disputationem de
fide quae procedit ex dubitatione fidei, non autem illam quae est ad
fidei conservationem.
Ad tertium dicendum quod non debet disputari de his quae sunt fidei
quasi de eis dubitando, sed propter veritatem manifestandam et errores
confutandos. Oportet enim ad fidei confirmationem aliquando cum
infidelibus disputare, quandoque quidem defendendo fidem, secundum
illud I Pet. III, parati semper ad satisfactionem omni poscenti
vos rationem de ea quae est in vobis spe et fide; quandoque autem ad
convincendos errantes, secundum illud ad Tit. I, ut sit potens
exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.
|
|