|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod infideles nullo modo
compellendi sint ad fidem. Dicitur enim Matth. XIII quod servi
patrisfamilias in cuius agro erant zizania seminata quaesierunt ab eo,
vis imus et colligimus ea? Et ipse respondit, non, ne forte,
colligentes zizania, eradicetis simul cum eis triticum. Ubi dicit
Chrysostomus, haec dixit dominus prohibens occisiones fieri. Nec
enim oportet interficere haereticos, quia si eos occideritis, necesse
est multos sanctorum simul subverti. Ergo videtur quod pari ratione
nec aliqui infideles sint ad fidem cogendi.
2. Praeterea, in decretis, dist. XLV, sic dicitur, de
Iudaeis praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim
inferre. Ergo pari ratione nec alii infideles sunt ad fidem cogendi.
3. Praeterea, Augustinus dicit quod cetera potest homo nolens,
credere nonnisi volens. Sed voluntas cogi non potest. Ergo videtur
quod infideles non sint ad fidem cogendi.
4. Praeterea, Ezech. XVIII dicitur ex persona Dei, nolo
mortem peccatoris. Sed nos debemus voluntatem nostram conformare
divinae, ut supra dictum est. Ergo etiam nos non debemus velle quod
infideles occidantur.
Sed contra est quod dicitur Luc. XIV, exi in vias et saepes et
compelle intrare, ut impleatur domus mea. Sed homines in domum Dei,
idest in Ecclesiam, intrant per fidem. Ergo aliqui sunt compellendi
ad fidem.
Respondeo dicendum quod infidelium quidam sunt qui nunquam susceperunt
fidem, sicut gentiles et Iudaei. Et tales nullo modo sunt ad fidem
compellendi, ut ipsi credant, quia credere voluntatis est. Sunt
tamen compellendi a fidelibus, si facultas adsit, ut fidem non
impediant vel blasphemiis, vel malis persuasionibus, vel etiam apertis
persecutionibus. Et propter hoc fideles Christi frequenter contra
infideles bellum movent, non quidem ut eos ad credendum cogant (quia
si etiam eos vicissent et captivos haberent, in eorum libertate
relinquerent an credere vellent), sed propter hoc ut eos compellant ne
fidem Christi impediant. Alii vero sunt infideles qui quandoque fidem
susceperunt et eam profitentur, sicut haeretici vel quicumque
apostatae. Et tales sunt etiam corporaliter compellendi ut impleant
quod promiserunt et teneant quod semel susceperunt.
Ad primum ergo dicendum quod per illam auctoritatem quidam
intellexerunt esse prohibitam non quidem excommunicationem
haereticorum, sed eorum occisionem, ut patet per auctoritatem
Chrysostomi inductam. Et Augustinus, ad Vincentium, de se dicit,
haec primitus mea sententia erat, neminem ad unitatem Christi esse
cogendum, verbo esse agendum, disputatione pugnandum. Sed haec
opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantium superatur
exemplis. Legum enim terror ita profuit ut multi dicant, gratias
domino, qui vincula nostra dirupit. Quod ergo dominus dicit, sinite
utraque crescere usque ad messem, qualiter intelligendum sit apparet ex
hoc quod subditur, ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul
cum eis et triticum. Ubi satis ostendit, sicut Augustinus dicit
(contra Epist. Parmen.), cum metus iste non subest, idest quando
ita cuiusque crimen notum est et omnibus execrabile apparet ut vel
nullos prorsus, vel non tales habeat defensores per quos possit schisma
contingere, non dormiat severitas disciplinae.
Ad secundum dicendum quod Iudaei, si nullo modo susceperunt fidem,
non sunt cogendi ad fidem. Si autem susceperunt fidem, oportet ut
fidem necessitate cogantur retinere, sicut in eodem capitulo dicitur.
Ad tertium dicendum quod, sicut vovere est voluntatis, reddere autem
est necessitatis, ita accipere fidem est voluntatis, sed tenere iam
acceptam est necessitatis. Et ideo haeretici sunt compellendi ut fidem
teneant. Dicit enim Augustinus, ad Bonifacium comitem, ubi est
quod isti clamare consueverunt, liberum est credere vel non credere,
cui vim Christus intulit? Agnoscant in Paulo prius cogentem
Christum et postea docentem.
Ad quartum dicendum quod, sicut in eadem epistola Augustinus dicit,
nullus nostrum vult aliquem haereticum perire. Sed aliter non meruit
habere pacem domus David, nisi Absalom filius eius in bello quod
contra patrem gerebat fuisset extinctus. Sic Ecclesia Catholica, si
aliquorum perditione ceteros colligit, dolorem materni sanat cordis
tantorum liberatione populorum.
|
|