|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod simonia non sit studiosa
voluntas emendi et vendendi aliquid spirituale vel spirituali annexum.
Simonia enim est haeresis quaedam, dicitur enim I, qu. I,
tolerabilior est Macedonii, et eorum qui circa ipsum sunt sancti
spiritus impugnatorum, impia haeresis quam simoniacorum. Illi enim
creaturam, et servum Dei patris et filii, spiritum sanctum delirando
fatentur, isti vero eundem spiritum sanctum efficiunt servum suum.
Omnis enim dominus quod habet, si vult, vendit, sive servum, sive
quid aliud eorum quae possidet. Sed infidelitas non consistit in
voluntate, sed magis in intellectu, sicut et fides, ut ex supra
dictis patet. Ergo simonia non debet per voluntatem definiri.
2. Praeterea, studiose peccare est ex malitia peccare, quod est
peccare in spiritum sanctum. Si ergo simonia est studiosa voluntas
peccandi, sequitur quod semper sit peccatum in spiritum sanctum.
3. Praeterea, nihil magis est spirituale quam regnum caelorum. Sed
licet emere regnum caelorum, dicit enim Gregorius, in quadam
homilia, regnum caelorum tantum valet quantum habes. Ergo non est
simonia velle emere aliquid spirituale.
4. Praeterea, nomen simoniae a Simone mago acceptum est, de quo
legitur Act. VIII, quod obtulit apostolis pecuniam ad spiritualem
potestatem emendam, ut, scilicet, quibuscumque manus imponeret,
reciperent spiritum sanctum. Non autem legitur quod aliquid voluit
vendere. Ergo simonia non est voluntas vendendi aliquid spirituale.
5. Praeterea, multae aliae sunt voluntariae commutationes praeter
emptionem et venditionem, sicut permutatio, transactio. Ergo videtur
quod insufficienter definiatur simonia.
6. Praeterea, omne quod est spirituali annexum est spirituale.
Superflue igitur additur, vel spirituali annexum.
7. Praeterea, Papa, secundum quosdam, non potest committere
simoniam. Potest autem emere vel vendere aliquid spirituale. Ergo
simonia non est voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale vel
spirituali annexum.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in registro, altare et decimas
et spiritum sanctum emere vel vendere simoniacam haeresim esse nullus
fidelium ignorat.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus aliquis est
malus ex genere ex eo quod cadit super materiam indebitam. Emptionis
autem et venditionis est materia indebita res spiritualis, triplici
ratione. Primo quidem, quia res spiritualis non potest aliquo terreno
pretio compensari, sicut de sapientia dicitur Prov. III,
pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non
valent comparari. Et ideo Petrus, in ipsa sui radice Simonis
pravitatem condemnans, dixit, pecunia tua tecum sit in perditionem,
quoniam donum Dei existimasti pecunia possidere. Secundo, quia illud
potest esse debita venditionis materia cuius venditor est dominus, ut
patet in auctoritate supra inducta. Praelatus autem Ecclesiae non est
dominus spiritualium rerum, sed dispensator, secundum illud I ad
Cor. IV. Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et
dispensatores ministeriorum Dei. Tertio, quia venditio repugnat
spiritualium origini, quae ex gratuita Dei voluntate proveniunt.
Unde et dominus dicit, Matth. X, gratis accepistis, gratis date.
Et ideo aliquis, vendendo vel emendo rem spiritualem, irreverentiam
exhibet Deo et rebus divinis. Propter quod, peccat peccato
irreligiositatis.
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio consistit in quadam fidei
protestatione, quam tamen interdum aliquis non habet in corde; ita
etiam vitia opposita religioni habent quandam protestationem
infidelitatis, licet quandoque non sit infidelitas in mente. Secundum
hoc ergo, simonia haeresis dicitur secundum exteriorem protestationem,
quia in hoc quod aliquis vendit donum spiritus sancti, quodammodo se
protestatur esse dominum spiritualis doni; quod est haereticum.
Sciendum tamen quod Simon magus, praeter hoc quod ab apostolis
spiritus sancti gratiam pecunia emere voluit, dixit quod mundus non
erat a Deo creatus, sed a quadam superna virtute, ut dicit
Isidorus, in libro Etymol. Et secundum hoc, inter alios haereticos
simoniaci computantur, ut patet in libro Augustini de haeresibus.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, iustitia et omnes
partes eius, et per consequens omnia vitia opposita, sunt in voluntate
sicut in subiecto. Et ideo convenienter simonia per voluntatem
definitur. Additur autem studiosa, ad designandum electionem, quae
principaliter pertinet ad virtutem et vitium. Non autem omnis qui
peccat electione peccat peccato in spiritum sanctum, sed solum qui
peccatum eligit per contemptum eorum quae homines solent retrahere a
peccando, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod regnum caelorum dicitur emi, dum quis dat
quod habet propter Deum, large sumpto nomine emptionis, secundum quod
accipitur pro merito. Quod tamen non pertingit ad perfectam rationem
emptionis. Tum quia non sunt condignae passiones huius temporis, nec
aliqua nostra dona vel opera, ad futuram gloriam quae revelabitur in
nobis, ut dicitur Rom. VIII. Tum quia meritum non consistit
principaliter in exteriori dono vel actu vel passione, sed in interiori
affectu.
Ad quartum dicendum quod Simon magus ad hoc emere voluit spiritualem
potestatem ut eam postea venderet, dicitur enim I, qu. III, quod
Simon magus donum spiritus sancti emere voluit ut ex venditione
signorum quae per eum fierent, multiplicatam pecuniam lucraretur. Et
sic illi qui spiritualia vendunt, conformantur Simoni mago in
intentione, in actu vero, illi qui emere volunt. Illi autem qui
vendunt, in actu imitantur Giezi, discipulum Elisaei, de quo
legitur IV Reg. V, quod accepit pecuniam a leproso mundato. Unde
venditores spiritualium possunt dici non solum simoniaci, sed etiam
Giezitae.
Ad quintum dicendum quod nomine emptionis et venditionis intelligitur
omnis contractus non gratuitus. Unde nec permutatio praebendarum vel
ecclesiasticorum beneficiorum fieri potest, auctoritate partium absque
periculo simoniae, sicut nec transactio, ut iura determinant. Potest
tamen praelatus, ex officio suo. Permutationes huiusmodi facere pro
causa utili vel necessaria.
Ad sextum dicendum quod sicut anima vivit secundum seipsam, corpus
vero vivit ex unione animae; ita etiam quaedam sunt spiritualia
secundum seipsa, sicut sacramenta et alia huiusmodi; quaedam autem
dicuntur spiritualia ex hoc quod talibus adhaerent. Unde I, qu.
III, dicitur, cap. si quis obiecerit, quod spiritualia sine
corporalibus rebus non proficiunt, sicut nec anima sine corpore
corporaliter vivit.
Ad septimum dicendum quod Papa potest incurrere vitium simoniae,
sicut et quilibet alius homo, peccatum enim tanto in aliqua persona est
gravius quanto maiorem obtinet locum. Quamvis enim res Ecclesiae sint
eius ut principalis dispensatoris, non tamen sunt eius ut domini et
possessoris. Et ideo si reciperet pro aliqua re spirituali pecuniam de
redditibus alicuius Ecclesiae, non careret vitio simoniae. Et
similiter etiam posset simoniam committere recipiendo pecuniam ab aliquo
laico non de bonis Ecclesiae.
|
|