|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non semper sit
illicitum pro sacramentis pecuniam dare. Baptismus enim est ianua
sacramentorum, ut in III parte dicetur. Sed licet, ut videtur,
in aliquo casu dare pecuniam pro Baptismo, puta quando sacerdos puerum
morientem sine pretio baptizare non vellet. Ergo non semper est
illicitum emere vel vendere sacramenta.
2. Praeterea, maximum sacramentorum est Eucharistia, quae in
Missa consecratur. Sed pro Missis cantandis aliqui sacerdotes
praebendam vel pecuniam accipiunt. Ergo licet multo magis alia
sacramenta emere vel vendere.
3. Praeterea, sacramentum poenitentiae est sacramentum
necessitatis, quod praecipue in absolutione consistit. Sed quidam
absolventes ab excommunicatione pecuniam exigunt. Ergo non semper est
illicitum sacramenta emere vel vendere.
4. Praeterea, consuetudo facit ut non sit peccatum illud quod alias
peccatum esset, sicut Augustinus dicit quod habere plures uxores,
quando mos erat, crimen non erat. Sed apud quosdam est consuetudo
quod in consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum, et
ordinibus clericorum, pro chrismate vel oleo sancto et aliis huiusmodi
aliquid detur. Ergo videtur quod hoc non sit illicitum.
5. Praeterea, contingit quandoque quod aliquis malitiose impedit
aliquem vel ab episcopatu obtinendo, vel ab aliqua alia dignitate.
Sed licet unicuique redimere suam vexationem. Ergo licitum videtur in
tali casu pecuniam dare pro episcopatu, vel aliqua alia ecclesiastica
dignitate.
6. Praeterea, matrimonium est quoddam sacramentum. Sed quandoque
datur pecunia pro matrimonio. Ergo licitum est sacramenta pecunia
vendere.
Sed contra est quod dicitur I, qu. I, qui per pecuniam quemquam
consecraverit, alienus sit a sacerdotio.
Respondeo dicendum quod sacramenta novae legis sunt maxime
spiritualia, inquantum sunt spiritualis gratiae causa, quae pretio
aestimari non potest, et eius rationi repugnat quod non gratuito
detur. Dispensantur autem sacramenta per Ecclesiae ministros, quos
oportet a populo sustentari, secundum illud apostoli, I ad Cor.
IX, nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario
sunt edunt, et qui altari deserviunt, cum altario participantur? Sic
igitur dicendum est quod accipere pecuniam pro spirituali sacramentorum
gratia est crimen simoniae, quod nulla consuetudine potest excusari,
quia consuetudo non praeiudicat iuri naturali vel divino. Per pecuniam
autem intelligitur omne illud cuius pretium potest pecunia aestimari,
ut philosophus dicit, in IV Ethic. Accipere autem aliqua ad
sustentationem eorum qui sacramenta ministrant, secundum ordinationem
Ecclesiae et consuetudines approbatas, non est simonia, neque
peccatum, non enim accipitur tanquam pretium mercedis, sed tanquam
stipendium necessitatis. Unde super illud I ad Tim. V, qui bene
praesunt presbyteri etc., dicit Glossa Augustini, accipiant
sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a
domino.
Ad primum ergo dicendum quod in casu necessitatis potest quilibet
baptizare. Et quia nullo modo est peccandum, pro eodem est habendum
si sacerdos absque pretio baptizare non velit, ac si non esset qui
baptizaret. Unde ille qui gerit curam pueri in tali casu licite posset
eum baptizare, vel a quocumque alio facere baptizari. Posset tamen
licite aquam a sacerdote emere, quae est pure elementum corporale. Si
autem esset adultus qui Baptismum desideraret, et immineret mortis
periculum, nec sacerdos eum vellet sine pretio baptizare, deberet, si
posset, per alium baptizari. Quod si non posset ad alium habere
recursum, nullo modo deberet pretium pro Baptismo dare, sed potius
absque Baptismo decedere, suppletur enim ei ex Baptismo flaminis quod
ex sacramento deest.
Ad secundum dicendum quod sacerdos non accipit pecuniam quasi pretium
consecrationis Eucharistiae aut Missae cantandae, hoc enim esset
simoniacum, sed quasi stipendium suae sustentationis, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod pecunia non exigitur ab eo qui absolvitur
quasi pretium absolutionis, hoc enim esset simoniacum, sed quasi poena
culpae praecedentis, pro qua fuit excommunicatus.
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, consuetudo non
praeiudicat iuri naturali vel divino, quo simonia prohibetur. Et ideo
si aliqua ex consuetudine exigantur quasi pretium rei spiritualis, cum
intentione emendi vel vendendi, est manifeste simonia, et praecipue si
ab invito exigantur. Si vero accipiantur quasi quaedam stipendia per
consuetudinem approbatam, non est simonia, si tamen desit intentio
emendi vel vendendi, sed intentio referatur ad solam consuetudinis
observantiam; et praecipue quando aliquis voluntarie solvit. In his
tamen omnibus sollicite cavendum est quod habet speciem simoniae vel
cupiditatis, secundum illud apostoli, I ad Thess. ult., ab omni
specie mala abstinete vos.
Ad quintum dicendum quod antequam alicui acquiratur ius in episcopatu,
vel quacumque dignitate seu praebenda, per electionem vel provisionem
seu collationem, simoniacum esset adversantium obstacula pecunia
redimere, sic enim per pecuniam pararet sibi viam ad rem spiritualem
obtinendam. Sed postquam iam ius alicui acquisitum est, licet per
pecuniam iniusta impedimenta removere.
Ad sextum dicendum quod quidam dicunt quod pro matrimonio licet
pecuniam dare, quia in eo non confertur gratia. Sed hoc non est
usquequaque verum, ut in III parte huius operis dicetur. Et ideo
aliter dicendum est, quod matrimonium non solum est Ecclesiae
sacramentum, sed etiam naturae officium. Et ideo dare pecuniam pro
matrimonio inquantum est naturae officium, licitum est, inquantum vero
est Ecclesiae sacramentum, est illicitum. Et ideo secundum iura
prohibetur ne pro benedictione nuptiarum aliquid exigatur.
|
|