|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod licitum sit dare et
accipere pecuniam pro spiritualibus actibus. Usus enim prophetiae est
spiritualis actus. Sed pro usu prophetiae olim aliquid dabatur, ut
patet I Reg. IX, et III Reg. XIV. Ergo videtur quod
liceat dare et accipere pecuniam pro actu spirituali.
2. Praeterea, oratio, praedicatio, laus divina sunt actus maxime
spirituales. Sed ad impetrandum orationum suffragia pecunia datur
sanctis viris, secundum illud Luc. XVI, facite vobis amicos de
mammona iniquitatis. Praedicatoribus etiam spiritualia seminantibus
temporalia debentur, secundum apostolum, I ad Cor. IX.
Celebrantibus etiam divinas laudes in ecclesiastico officio, et
processiones facientibus, aliquid datur, et quandoque annui redditus
ad hoc assignantur. Ergo licitum est pro spiritualibus actibus
accipere aliquid.
3. Praeterea, scientia non est minus spiritualis quam potestas.
Sed pro usu scientiae licet pecuniam accipere, sicut advocato licet
vendere iustum patrocinium, et medico consilium sanitatis, et magistro
officium doctrinae. Ergo, pari ratione, videtur quod liceat praelato
accipere aliquid pro usu spiritualis suae potestatis, puta pro
correctione, vel dispensatione, vel aliquo huiusmodi.
4. Praeterea, religio est status spiritualis perfectionis. Sed in
aliquibus monasteriis aliquid ab his qui recipiuntur exigitur. Ergo
licet pro spiritualibus aliquid exigere.
Sed contra est quod dicitur I, qu. I, quidquid invisibilis gratiae
consolatione tribuitur, nunquam quaestibus, vel quibuslibet praemiis,
venundari penitus debet. Sed omnia huiusmodi spiritualia per
invisibilem gratiam tribuuntur. Ergo non licet ea quaestibus vel
praemiis venundari.
Respondeo dicendum quod sicut sacramenta dicuntur spiritualia quia
spiritualem conferunt gratiam, ita etiam quaedam alia dicuntur
spiritualia quia ex spirituali procedunt gratia et ad eam disponunt.
Quae tamen per hominum ministerium exhibentur, quos oportet a populo
sustentari, cui spiritualia administrant, secundum illud I ad Cor.
IX, quis militat suis stipendiis unquam? Quis pascit gregem, et de
lacte gregis non manducat? Et ideo vendere quod spirituale est in
huiusmodi actibus, aut emere, simoniacum est, sed accipere aut dare
aliquid pro sustentatione ministrantium spiritualia, secundum
ordinationem Ecclesiae et consuetudinem approbatam, licitum est; ita
tamen quod desit intentio emptionis et venditionis; et quod ab invitis
non exigatur per subtractionem spiritualium quae sunt exhibenda, haec
enim haberent quandam venditionis speciem. Gratis tamen spiritualibus
prius exhibitis, licite possunt statutae et consuetae oblationes, et
quicumque alii proventus, exigi a nolentibus et valentibus solvere,
auctoritate superioris interveniente.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super
Michaeam, munera quaedam sponte exhibebantur bonis prophetis ad
sustentationem ipsorum, non quasi ad emendum prophetiae usum, quem
tamen pseudoprophetae retorquebant ad quaestum.
Ad secundum dicendum quod illi qui dant eleemosynas pauperibus ut
orationum ab ipsis suffragia impetrent, non eo tenore dant quasi
intendentes orationes emere, sed per gratuitam beneficentiam pauperum
animas provocant ad hoc quod pro eis gratis et ex caritate orent.
Praedicantibus etiam temporalia debentur ad sustentationem
praedicantium, non autem ad emendum praedicationis verbum. Unde super
illud I ad Tim. V, qui bene praesunt presbyteri etc., dicit
Glossa, necessitatis est accipere unde vivitur, caritatis est
praebere, non tamen venale est Evangelium, ut pro his praedicetur.
Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt pretio. Similiter etiam
aliqua temporalia dantur Deum laudantibus in celebratione ecclesiastici
officii, sive pro vivis sive pro mortuis, non quasi pretium, sed
quasi sustentationis stipendium. Et eo etiam tenore pro processionibus
faciendis in aliquo funere aliquae eleemosynae recipiuntur. Si autem
huiusmodi pacto interveniente fiant, aut etiam cum intentione emptionis
vel venditionis, simoniacum esset. Unde illicita esset ordinatio si
in aliqua Ecclesia statueretur quod non fieret processio in funere
alicuius nisi solveret certam pecuniae quantitatem, quia per tale
statutum praecluderetur via gratis officium pietatis aliquibus
impendendi. Magis autem licita esset ordinatio si statueretur quod
omnibus certam eleemosynam dantibus talis honor exhiberetur, quia per
hoc non praecluderetur via aliis exhibendi. Et praeterea prima
ordinatio habet speciem exactionis, secunda vero habet speciem
gratuitae recompensationis.
Ad tertium dicendum quod ille cui committitur spiritualis potestas, ex
officio obligatur ad usum potestatis sibi commissae in spiritualium
dispensatione, et etiam pro sua sustentatione statuta stipendia habet
ex redditibus ecclesiasticis. Et ideo si aliquid acciperet pro usu
spiritualis potestatis, non intelligeretur locare operas suas, quas ex
debito suscepti officii debet impendere, sed intelligeretur vendere
ipsum spiritualis gratiae usum. Et propter hoc, non licet pro
quacumque dispensatione aliquid accipere; neque etiam pro hoc quod suas
vices committant; neque etiam pro hoc quod suos subditos corrigant,
vel a corrigendo desistant. Licet tamen eis accipere procurationes
quando subditos visitant, non quasi pretium correctionis, sed quasi
debitum stipendium. Ille autem qui habet scientiam, non suscipit
tamen hoc officium ex quo obligetur aliis usum scientiae impendere. Et
ideo licite potest pretium suae doctrinae vel consilii accipere, non
quasi veritatem aut scientiam vendens sed quasi operas suas locans. Si
autem ex officio ad hoc teneretur, intelligeretur ipsam veritatem
vendere, unde graviter peccaret. Sicut patet in illis qui
instituuntur in aliquibus Ecclesiis ad docendum clericos Ecclesiae et
alios pauperes, pro quo ab Ecclesia beneficium recipiunt, a quibus
non licet eis aliquid recipere, nec ad hoc quod doceant, nec ad hoc
quod aliqua festa faciant vel praetermittant.
Ad quartum dicendum quod pro ingressu monasterii non licet aliquid
exigere vel accipere quasi pretium. Licet tamen, si monasterium sit
tenue, quod non sufficiat ad tot personas nutriendas, gratis quidem
ingressum monasterii exhibere, sed accipere aliquid pro victu personae
quae in monasterio fuerit recipienda, si ad hoc monasterii non
sufficiant opes. Similiter etiam licitum est si propter devotionem
quam aliquis ad monasterium ostendit largas eleemosynas faciendo,
facilius in monasterio recipiatur; sicut etiam licitum est e converso
aliquem provocare ad devotionem monasterii per temporalia beneficia, ut
ex hoc inclinetur ad monasterii ingressum; licet non sit licitum ex
pacto aliquid dare vel recipere pro ingressu monasterii, ut habetur
I, qu. II, cap. quam pio.
|
|