|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod licitum sit pecuniam
accipere pro his quae sunt spiritualibus annexa. Omnia enim temporalia
videntur esse spiritualibus annexa, quia temporalia sunt propter
spiritualia quaerenda. Si ergo non licet vendere ea quae sunt
spiritualibus annexa, nihil temporale vendere licebit. Quod patet
esse falsum.
2. Praeterea, nihil videtur magis spiritualibus annexum quam vasa
consecrata. Sed ea licet vendere pro redemptione captivorum, ut
Ambrosius dicit. Ergo licitum est vendere ea quae sunt spiritualibus
annexa.
3. Praeterea, spiritualibus annexa videntur ius sepulturae, ius
patronatus, et ius primogeniturae secundum antiquos (quia
primogeniti, ante legem, sacerdotis officio fungebantur), et etiam
ius accipiendi decimas. Sed Abraham emit ab Ephron speluncam
duplicem in sepulturam. Ut habetur Gen. XXIII. Iacob autem
emit ab Esau ius primogeniturae, ut habetur Gen. XXV. Ius etiam
patronatus cum re vendita transit, in feudum conceditur. Decimae
etiam concessae sunt quibusdam militibus, et redimi possunt. Praelati
interdum retinent sibi ad tempus fructus praebendarum quas conferunt,
cum tamen praebendae sint spiritualibus annexae. Ergo licet emere et
vendere ea quae sunt spiritualibus annexa.
Sed contra est quod dicit paschalis Papa, et habetur I, qu.
III, cap. si quis obiecerit, quisquis eorum vendidit alterum sine
quo nec alterum provenit, neutrum invenditum derelinquit. Nullus ergo
emat Ecclesiam vel praebendam, vel aliquid ecclesiasticum.
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse spiritualibus annexum
dupliciter. Uno modo, sicut ex spiritualibus dependens, sicut habere
beneficia ecclesiastica dicitur spiritualibus annexum quia non competit
nisi habenti officium clericale. Unde huiusmodi nullo modo possunt
esse sine spiritualibus. Et propter hoc, ea nullo modo vendere
licet, quia, eis venditis, intelliguntur etiam spiritualia venditioni
subiici. Quaedam autem sunt annexa spiritualibus inquantum ad
spiritualia ordinantur, sicut ius patronatus, quod ordinatur ad
praesentandum clericos ad ecclesiastica beneficia; et vasa sacra, quae
ordinantur ad sacramentorum usum. Unde huiusmodi non praesupponunt
spiritualia, sed magis ea ordine temporis praecedunt. Et ideo aliquo
modo vendi possunt, non autem inquantum sunt spiritualibus annexa.
Ad primum ergo dicendum quod omnia temporalia annectuntur spiritualibus
sicut fini. Et ideo ipsa quidem temporalia vendere licet, sed ordo
eorum ad spiritualia sub venditione cadere non debet.
Ad secundum dicendum quod etiam vasa sacra sunt spiritualibus annexa
sicut fini. Et ideo eorum consecratio vendi non potest, tamen, pro
necessitate Ecclesiae et pauperum, materia eorum vendi potest;
dummodo, praemissa oratione, prius confringantur; quia post
confractionem non intelliguntur esse vasa sacra, sed purum metallum.
Unde si ex eadem materia similia vasa iterum reintegrarentur,
indigerent iterum consecrari.
Ad tertium dicendum quod spelunca duplex quam Abraham emit in
sepulturam, non habetur quod erat terra consecrata ad sepeliendum. Et
ideo licebat Abrahae terram illam emere ad usum sepulturae, ut ibi
institueret sepulcrum, sicut etiam nunc liceret emere aliquem agrum
communem ad instituendum ibi coemeterium, vel etiam Ecclesiam. Quia
tamen etiam apud gentiles loca sepulturae deputata religiosa
reputabantur, si Ephron pro iure sepulturae pretium intendit
accipere, peccavit vendens, licet Abraham non peccaverit emens, quia
non intendebat emere nisi terram communem. Licet etiam nunc terram ubi
quondam fuit Ecclesia, vendere aut emere in casu necessitatis, sicut
et de materia vasorum sacrorum dictum est. Vel excusatur Abraham quia
in hoc redemit suam vexationem. Quamvis enim Ephron gratis ei
sepulturam offerret, perpendit tamen Abraham quod gratis recipere sine
eius offensa non posset. Ius autem primogeniturae debebatur Iacob ex
divina electione, secundum illud Malach. I, Iacob dilexi, Esau
odio habui. Et ideo Esau peccavit primogenita vendens, Iacob autem
non peccavit emendo, quia intelligitur suam vexationem redemisse. Ius
autem patronatus per se vendi non potest, nec in feudum dari, sed
transit cum villa quae venditur vel conceditur. Ius autem spirituale
accipiendi decimas non conceditur laicis, sed tantummodo res temporales
quae nomine decimae dantur, ut supra dictum est. Circa collationem
vero beneficiorum, sciendum est quod si episcopus, antequam alicui
beneficium offerat, ob aliquam causam ordinaverit aliquid subtrahendum
de fructibus beneficii conferendi et in pios usus expendendum, non est
illicitum. Si vero ab eo cui beneficium offert requirat aliquid sibi
exhiberi de fructibus illius beneficii, idem est ac si aliud munus ab
eo exigeret, et non caret vitio simoniae.
|
|