|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod liceat spiritualia dare
pro munere quod est ab obsequio vel a lingua. Dicit enim Gregorius,
in registro, ecclesiasticis utilitatibus deservientes ecclesiastica
dignum est remuneratione gaudere. Sed deservire ecclesiasticis
utilitatibus pertinet ad munus ab obsequio. Ergo videtur quod licitum
sit pro obsequio accepto ecclesiastica beneficia largiri.
2. Praeterea, sicut carnalis videtur esse intentio si quis alicui
det beneficium ecclesiasticum pro suscepto servitio, ita etiam si quis
det intuitu consanguinitatis. Sed hoc non videtur esse simoniacum,
quia non est ibi emptio et venditio. Ergo nec primum.
3. Praeterea, illud quod solum ad preces alicuius fit, gratis fieri
videtur, et ita non videtur habere locum simonia, quae in emptione et
venditione consistit. Sed munus a lingua intelligitur si quis ad
preces alicuius ecclesiasticum beneficium conferat. Ergo hoc non est
simoniacum.
4. Praeterea, hypocritae spiritualia opera faciunt ut laudem humanam
consequantur, quae videtur ad munus linguae pertinere. Nec tamen
hypocritae dicuntur simoniaci. Non ergo per munus a lingua simonia
contrahitur.
Sed contra est quod Urbanus Papa dicit, quisquis res
ecclesiasticas, non ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra,
munere linguae vel obsequii vel pecuniae largitur vel adipiscitur,
simoniacus est.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nomine pecuniae
intelligitur cuiuscumque pretium pecunia mensurari potest. Manifestum
est autem quod obsequium hominis ad aliquam utilitatem ordinatur quae
potest pretio pecuniae aestimari, unde et pecuniaria mercede ministri
conducuntur. Et ideo idem est quod aliquis det rem spiritualem pro
aliquo obsequio temporali exhibito vel exhibendo, ac si daret pro
pecunia, data vel promissa, qua illud obsequium aestimari posset.
Similiter etiam quod aliquis satisfaciat precibus alicuius ad
temporalem gratiam quaerendam, ordinatur ad aliquam utilitatem quae
potest pecuniae pretio aestimari. Et ideo sicut contrahitur simonia
accipiendo pecuniam vel quamlibet rem exteriorem, quod pertinet ad
munus a manu, ita etiam contrahitur per munus a lingua, vel ab
obsequio.
Ad primum ergo dicendum quod si aliquis clericus alicui praelato
impendat obsequium honestum et ad spiritualia ordinatum, puta ad
Ecclesiae utilitatem vel ministrorum eius auxilium, ex ipsa devotione
obsequii redditur dignus ecclesiastico beneficio, sicut et propter alia
bona opera. Unde non intelligitur esse munus ab obsequi. Et in hoc
casu loquitur Gregorius. Si vero sit inhonestum obsequium, vel ad
carnalia ordinatum, puta quia servivit praelato ad utilitatem
consanguineorum suorum vel patrimonii sui, vel ad aliquid huiusmodi,
esset munus ab obsequio, et simoniacum.
Ad secundum dicendum quod si aliquis aliquid spirituale alicui conferat
gratis propter consanguinitatem, vel quamcumque carnalem affectionem,
est quidem illicita et carnalis collatio, non tamen simoniaca, quia
nihil ibi accipitur, unde hoc non pertinet ad contractum emptionis et
venditionis, in quo fundatur simonia. Si tamen aliquis det beneficium
ecclesiasticum alicui hoc pacto, vel intentione, ut exinde suis
consanguineis provideat, est manifesta simonia.
Ad tertium dicendum quod munus a lingua dicitur vel ipsa laus pertinens
ad favorem humanum, qui sub pretio cadit, vel etiam preces ex quibus
acquiritur favor humanus, vel contrarium evitatur. Et ideo si aliquis
principaliter ad hoc intendat, simoniam committit. Videtur autem ad
hoc principaliter intendere qui preces pro indigno porrectas exaudit.
Unde ipsum factum est simoniacum. Si autem preces pro digno
porrigantur, ipsum factum non est simoniacum, quia subest debita causa
ex qua illi pro quo preces porriguntur, spirituale aliquid conferatur.
Potest tamen esse simonia in intentione, si non attendatur ad
dignitatem personae, sed ad favorem humanum. Si vero aliquis pro se
rogat ut obtineat curam animarum, ex ipsa praesumptione redditur
indignus, et sic preces sunt pro indigno. Licite tamen potest
aliquis, si sit indigens, pro se beneficium ecclesiasticum petere sine
cura animarum.
Ad quartum dicendum quod hypocrita non dat aliquid spirituale propter
laudem, sed solum demonstrat, et simulando magis furtive surripit
laudem humanam quam emat. Unde non videtur pertinere ad vitium
simoniae.
|
|