|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens
simoniaci poena ut privetur eo quod per simoniam acquisivit. Simonia
enim committitur ex eo quod alicuius muneris interventu spiritualia
acquiruntur. Sed quaedam sunt spiritualia quae semel adepta, non
possunt amitti, sicut omnes characteres, qui per aliquam
consecrationem imprimuntur. Ergo non est conveniens poena ut quis
privetur eo quod simoniace acquisivit.
2. Praeterea, contingit quandoque quod ille qui est episcopatum per
simoniam adeptus, praecipiat subdito ut ab eo recipiat ordines, et
videtur quod debeat ei obedire quandiu ab Ecclesia toleratur. Sed
nullus debet aliquid recipere ab eo qui non habet potestatem
conferendi. Ergo episcopus non amittit episcopalem potestatem si eam
simoniace acquisivit.
3. Praeterea, nullus debet puniri pro eo quod non est factum eo
sciente et volente, quia poena debetur peccato, quod est voluntarium,
ut ex supra dictis patet. Contingit autem quandoque quod aliquis
simoniace consequitur aliquid spirituale procurantibus aliis, eo
nesciente et nolente. Ergo non debet puniri per privationem eius quod
ei collatum est.
4. Praeterea, nullus debet portare commodum de suo peccato. Sed si
ille qui consecutus est beneficium ecclesiasticum per simoniam,
restitueret quod percepit, quandoque hoc redundaret in utilitatem eorum
qui fuerunt simoniae participes, puta quando praelatus et totum
collegium in simoniam consensit. Ergo non semper est restituendum quod
per simoniam acquiritur.
5. Praeterea, quandoque aliquis per simoniam in aliquo monasterio
recipitur, et votum solemne ibi facit profitendo. Sed nullus debet
absolvi ab obligatione voti propter culpam commissam. Ergo non debet
monachatum amittere quem simoniace acquisivit.
6. Praeterea, exterior poena in hoc mundo non infligitur pro
interiori motu cordis, de quo solius Dei est iudicare. Sed simonia
committitur ex sola intentione vel voluntate, unde et per voluntatem
definitur, ut supra dictum est. Ergo non semper debet aliquis privari
eo quod simoniace acquisivit.
7. Praeterea, multo maius est promoveri ad maiora quam in susceptis
permanere. Sed quandoque simoniaci, ex dispensatione, promoventur ad
maiora. Ergo non semper debent susceptis privari.
Sed contra est quod dicitur I, qu. I, cap. si quis episcopus,
qui ordinatus est, nihil ex ordinatione vel promotione quae est per
negotiationem facta, proficiat, sed sit alienus a dignitate vel
sollicitudine quam pecuniis acquisivit.
Respondeo dicendum quod nullus potest licite retinere illud quod contra
voluntatem domini acquisivit, puta si aliquis dispensator de rebus
domini sui daret alicui contra voluntatem et ordinationem domini sui,
ille qui acciperet licite retinere non posset. Dominus autem, cuius
Ecclesiarum praelati sunt dispensatores et ministri, ordinavit ut
spiritualia gratis darentur, secundum illud Matth. X, gratis
accepistis, gratis date. Et ideo qui muneris interventu spiritualia
quaecumque assequuntur, ea licite retinere non possunt. Insuper autem
simoniaci, tam vendentes quam ementes spiritualia, aut etiam
mediatores, aliis poenis puniuntur, scilicet infamia et depositione,
si sint clerici; et excommunicatione, si sint laici; ut habetur I,
qu. I, cap. si quis episcopus.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui simoniace accipit sacrum
ordinem, recipit quidem characterem ordinis, propter efficaciam
sacramenti, non tamen recipit gratiam, neque ordinis executionem, eo
quod quasi furtive suscepit characterem, contra principalis domini
voluntatem. Et ideo est ipso iure suspensus, et quoad se, ut
scilicet de executione sui ordinis se non intromittat; et quoad alios,
ut scilicet nullus ei communicet in ordinis executione; sive sit
peccatum eius publicum, sive occultum. Nec potest repetere pecuniam
quam turpiter dedit, licet alius iniuste detineat. Si vero sit
simoniacus quia contulit ordinem simoniace, vel quia dedit vel recepit
beneficium simoniace, vel fuit mediator simoniae, si est publicum,
est ipso iure suspensus et quoad se et quoad alios; si autem est
occultum, est suspensus ipso iure quoad se tantum, non autem quoad
alios.
Ad secundum dicendum quod nec propter praeceptum eius, nec etiam
propter excommunicationem, debet aliquis recipere ordinem ab episcopo
quem scit simoniace promotum. Et si ordinetur, non recipit ordinis
executionem, etiam si ignoret eum esse simoniacum, sed indiget
dispensatione. Quamvis quidam dicunt quod, si non potest probare eum
esse simoniacum, debet obedire recipiendo ordinem, sed non debet
exequi sine dispensatione. Sed hoc absque ratione dicitur. Quia
nullus debet obedire alicui ad communicandum sibi in facto illicito.
Ille autem qui est ipso iure suspensus et quoad se et quoad alios,
illicite confert ordinem. Unde nullus debet sibi communicare
recipiendo ab eo, quacumque ex causa. Si autem ei non constat, non
debet credere peccatum alterius, et ita cum bona conscientia debet ab
eo ordinem recipere. Si autem episcopus sit simoniacus aliquo alio
modo quam per promotionem suam simoniace factam, potest recipere ab eo
ordinem, si sit occultum, quia non est suspensus quoad alios, sed
solum quoad seipsum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod hoc quod aliquis privetur eo quod accepit,
non solum est poena peccati, sed etiam quandoque est effectus
acquisitionis iniustae, puta cum aliquis emit rem aliquam ab eo qui
vendere non potest. Et ideo si aliquis scienter et propria sponte
simoniace accipiat ordinem vel ecclesiasticum beneficium, non solum
privatur eo quod accepit, ut scilicet careat executione ordinis et
beneficium resignet cum fructibus inde perceptis; sed etiam ulterius
punitur, quia notatur infamia; et tenetur ad restituendos fructus non
solum perceptos, sed etiam eos qui percipi potuerunt a possessore
diligenti (quod tamen intelligendum est de fructibus qui supersunt
deductis expensis factis causa fructuum, exceptis fructibus illis qui
alias expensi sunt in utilitatem Ecclesiae). Si vero, eo nec
volente nec sciente, per alios alicuius promotio simoniace procuratur,
caret quidem ordinis executione, et tenetur resignare beneficium quod
est consecutus, cum fructibus extantibus (non autem tenetur restituere
fructus consumptos, quia bona fide possedit), nisi forte inimicus
eius fraudulenter pecuniam daret pro alicuius promotione, vel nisi ipse
expresse contradixerit. Tunc enim non tenetur ad abrenuntiandum, nisi
forte postmodum pacto consenserit, solvendo quod fuit promissum.
Ad quartum dicendum quod pecunia, vel possessio, vel fructus
simoniace accepti, debent restitui Ecclesiae in cuius iniuriam data
sunt, non obstante quod praelatus, vel aliquis de collegio illius
Ecclesiae, fuit in culpa, quia eorum peccatum non debet aliis
nocere. Ita tamen quod, quantum fieri potest, ipsi qui peccaverunt
inde commodum non consequantur. Si vero praelatus et totum collegium
sunt in culpa, debet cum auctoritate superioris vel pauperibus vel
alteri Ecclesiae erogari.
Ad quintum dicendum quod si aliqui sunt in monasterio simoniace
recepti, debent abrenuntiare. Et si eis scientibus commissa est
simonia post Concilium generale, sine spe restitutionis de suo
monasterio repelluntur, et ad agendam perpetuam poenitentiam sunt in
arctiori regula ponendi, vel in aliquo loco eiusdem ordinis, si
arctior ordo non inveniretur. Si vero hoc fuit ante Concilium,
debent in aliis locis eiusdem ordinis collocari. Et si hoc fieri non
potest, dispensative debent in eisdem monasteriis recipi, ne in
saeculo evagentur, mutatis tamen prioribus locis et inferioribus
assignatis. Si vero ipsis ignorantibus, sive ante Concilium sive
post, sint simoniace recepti, postquam renuntiaverint, possunt de
novo recipi, locis mutatis, ut dictum est.
Ad sextum dicendum quod quoad Deum sola voluntas facit simoniacum,
sed quoad poenam ecclesiasticam exteriorem, non punitur ut simoniacus,
ut abrenuntiare teneatur, sed debet de mala intentione poenitere.
Ad septimum dicendum quod dispensare cum eo qui est scienter
beneficiatus, solus Papa potest. In aliis autem casibus potest etiam
episcopus dispensare, ita tamen quod prius abrenuntiet quod simoniace
acquisivit. Et tunc dispensationem consequatur vel parvam, ut habeat
laicam communionem; vel magnam, ut, post poenitentiam, in alia
Ecclesia in suo ordine remaneat; vel maiorem, ut remaneat in eadem,
sed in minoribus ordinibus; vel maximam, ut in eadem Ecclesia etiam
maiores ordines exequatur, non tamen praelationem accipiat.
|
|