|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pietas non se extendat ad
determinatas personas aliquorum hominum. Dicit enim Augustinus, in X
de Civ. Dei, quod pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam
Graeci eusebiam vocant. Sed Dei cultus non dicitur per comparationem
ad homines, sed solum ad Deum. Ergo pietas non se extendit
determinate ad aliquas hominum personas.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in I Moral., pietas in die suo
convivium exhibet, quia cordis viscera misericordiae operibus replet.
Sed opera misericordiae sunt omnibus exhibenda, ut patet per
Augustinum, in I de Doct. Christ. Ergo pietas non se extendit
determinate ad aliquas speciales personas.
3. Praeterea, multae sunt aliae in humanis rebus communicationes
praeter consanguinitatem et concivium communicationem, ut patet per
philosophum, in VIII Ethic., et super quamlibet earum aliqua
amicitia fundatur, quae videtur esse pietatis virtus, ut dicit
Glossa, II ad Tim. III, super illud. Habentes quidem speciem
pietatis. Ergo non solum ad consanguineos et concives pietas se
extendit.
Sed contra est quod Tullius dicit, in sua rhetorica, pietas est per
quam sanguine iunctis, patriaeque benevolis, officium et diligens
tribuitur cultus.
Respondeo dicendum quod homo efficitur diversimode aliis debitor
secundum diversam eorum excellentiam, et diversa beneficia ab eis
suscepta. In utroque autem Deus summum obtinet locum, qui et
excellentissimus est, et est nobis essendi et gubernationis primum
principium. Secundario vero nostri esse et gubernationis principium
sunt parentes et patria, a quibus et in qua et nati et nutriti sumus.
Et ideo post Deum, maxime est homo debitor parentibus et patriae.
Unde sicut ad religionem pertinet cultum Deo exhibere, ita secundo
gradu ad pietatem pertinet exhibere cultum parentibus et patriae. In
cultu autem parentum includitur cultus omnium consanguineorum, quia
etiam consanguinei ex hoc dicuntur quod ex eisdem parentibus
processerunt, ut patet per philosophum, in VIII Ethic. In cultu
autem patriae intelligitur cultus concivium, et omnium patriae
amicorum. Et ideo ad hos principaliter pietas se extendit.
Ad primum ergo dicendum quod in maiori includitur minus. Et ideo
cultus qui Deo debetur includit in se, sicut aliquid particulare,
cultum qui debetur parentibus. Unde dicitur Malach. I, si ego
pater, ubi honor meus? Et ideo nomen pietatis etiam ad divinum cultum
refertur.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in X de Civ.
Dei, more vulgi nomen pietatis etiam in operibus misericordiae
frequentatur. Quod ideo arbitror evenisse quia haec fieri praecipue
mandat Deus, eaque sibi vel pro sacrificiis placere testatur. Ex qua
consuetudine factum est ut et Deus ipse pius dicatur.
Ad tertium dicendum quod communicatio consanguineorum et concivium
magis referuntur ad principia nostri esse quam aliae communicationes.
Et ideo ad hoc nomen pietatis magis extenditur.
|
|