|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pietas non exhibeat
parentibus sustentationem. Ad pietatem enim videtur pertinere illud
praeceptum Decalogi, honora patrem tuum et matrem tuam. Sed ibi non
praecipitur nisi honoris exhibitio. Ergo ad pietatem non pertinet
sustentationem parentibus exhibere.
2. Praeterea, illis debet homo thesaurizare quos tenetur
sustentare. Sed secundum apostolum, II ad Cor. XII, filii non
debent thesaurizare parentibus. Ergo non tenentur eos per pietatem
sustentare.
3. Praeterea, pietas non solum se extendit ad parentes, sed etiam
ad alios consanguineos et concives, ut dictum est. Sed non tenetur
aliquis omnes consanguineos et concives sustentare. Ergo nec etiam
tenetur ad sustentationem parentum.
Sed contra est quod dominus, Matth. XV, redarguit Pharisaeos
quod impediebant filios ne parentibus sustentationem exhiberent.
Respondeo dicendum quod parentibus aliquid debetur dupliciter, uno
modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem debetur eis id
quod decet patrem inquantum est pater. Qui cum sit superior, quasi
principium filii existens, debetur ei a filio reverentia et obsequium.
Per accidens autem aliquid debetur patri quod decet eum accipere
secundum aliquid quod ei accidit, puta, si sit infirmus, quod
visitetur, et eius curationi intendatur; et si sit pauper, quod
sustentetur; et sic de aliis huiusmodi, quae omnia sub debito obsequio
continentur. Et ideo Tullius dicit quod pietas exhibet et officium et
cultum. Ut officium referatur ad obsequium, cultus vero ad
reverentiam sive honorem; quia, ut Augustinus dicit, in X de Civ.
Dei, dicimur colere homines quos honorificatione, vel recordatione,
vel praesentia frequentamus.
Ad primum ergo dicendum quod in honoratione parentum intelligitur omnis
subventio quae debet parentibus exhiberi, ut dominus interpretatur,
Matth. XV. Et hoc ideo, quia subventio fit patri ex debito,
tanquam maiori.
Ad secundum dicendum quod quia pater habet rationem principii, filius
autem habet rationem a principio existentis, ideo per se patri convenit
ut subveniat filio; et propter hoc, non solum ad horam debet ei
subvenire, sed ad totam suam vitam, quod est thesaurizare. Sed quod
filius aliquid conferat patri, hoc est per accidens, ratione alicuius
necessitatis instantis, in qua tenetur ei subvenire, non autem
thesaurizare, quasi in longinquum, quia naturaliter non parentes
filiorum, sed filii parentum sunt successores.
Ad tertium dicendum quod cultus et officium, ut Tullius dicit,
debetur omnibus sanguine iunctis et patriae benevolis, non tamen
aequaliter omnibus, sed praecipue parentibus, aliis autem secundum
propriam facultatem et decentiam personarum.
|
|