|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pietas non sit specialis
virtus ab aliis distincta. Exhibere enim obsequium et cultum aliquibus
ex amore procedit. Sed hoc pertinet ad pietatem. Ergo pietas non est
virtus a caritate distincta.
2. Praeterea, cultum Deo exhibere est proprium religionis. Sed
etiam pietas exhibet Deo cultum, ut Augustinus dicit, X de Civ.
Dei. Ergo pietas non distinguitur a religione.
3. Praeterea, pietas quae exhibet cultum et officium patriae videtur
idem esse cum iustitia legali, quae respicit bonum commune. Sed
iustitia legalis est virtus generalis, ut patet per philosophum, in V
Ethic. Ergo pietas non est virtus specialis.
Sed contra est quod ponitur a Tullio pars iustitiae.
Respondeo dicendum quod virtus aliqua est specialis ex hoc quod
respicit aliquod obiectum secundum aliquam rationem specialem. Cum
autem ad rationem iustitiae pertineat quod debitum alii reddat, ubi
invenitur specialis ratio debiti alicui personae, ibi est specialis
virtus. Debetur autem aliquid specialiter alicui quia est connaturale
principium producens in esse et gubernans. Hoc autem principium
respicit pietas, inquantum parentibus et patriae, et his qui ad haec
ordinantur, officium et cultum impendit. Et ideo pietas est specialis
virtus.
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio est quaedam protestatio
fidei, spei et caritatis, quibus homo primordialiter ordinatur in
Deum; ita etiam pietas est quaedam protestatio caritatis quam quis
habet ad parentes et ad patriam.
Ad secundum dicendum quod Deus longe excellentiori modo est principium
essendi et gubernationis quam pater vel patria. Et ideo alia virtus
est religio, quae cultum Deo exhibet, a pietate, quae exhibet cultum
parentibus et patriae. Sed ea quae sunt creaturarum per quandam
superexcellentiam et causalitatem transferuntur in Deum, ut Dionysius
dicit, in libro de Div. Nom. Unde per excellentiam pietas cultus
Dei nominatur, sicut et Deus excellenter dicitur pater noster.
Ad tertium dicendum quod pietas se extendit ad patriam secundum quod
est nobis quoddam essendi principium, sed iustitia legalis respicit
bonum patriae secundum quod est bonum commune. Et ideo iustitia
legalis magis habet quod sit virtus generalis quam pietas.
|
|