|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod observantia non sit
specialis virtus ab aliis distincta. Virtutes enim distinguuntur
secundum obiecta. Sed obiectum observantiae non distinguitur ab
obiecto pietatis. Dicit enim Tullius, in sua rhetorica, quod
observantia est per quam homines aliqua dignitate antecedentes quodam
cultu et honore dignantur. Sed cultum et honorem etiam pietas exhibet
parentibus, qui dignitate antecedunt. Ergo observantia non est virtus
distincta a pietate.
2. Praeterea, sicut hominibus in dignitate constitutis debetur honor
et cultus, ita etiam eis qui excellunt in scientia et virtute. Sed
non est aliqua specialis virtus per quam honorem et cultum exibeamus
hominibus qui scientiae vel virtutis excellentiam habent. Ergo etiam
observantia, per quam cultum et honorem exhibemus his qui nos in
dignitate antecedunt, non est specialis virtus ab aliis distincta.
3. Praeterea, hominibus in dignitate constitutis multa debentur ad
quae solvenda lex cogit, secundum illud Rom. XIII, reddite
omnibus debita, cui tributum, tributum, et cetera. Ea vero ad quae
per legem compellimur, pertinent ad iustitiam legalem, seu etiam ad
iustitiam specialem. Ergo observantia non est per se specialis virtus
ab aliis distincta.
Sed contra est quod Tullius condividit observantiam aliis iustitiae
partibus, quae sunt speciales virtutes.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, necesse est ut eo
modo per quendam ordinatum descensum distinguantur virtutes, sicut et
excellentia personarum quibus est aliquid reddendum. Sicut autem
carnalis pater particulariter participat rationem principii, quae
universaliter invenitur in Deo; ita etiam persona quae quantum ad
aliquid providentiam circa nos gerit, particulariter participat
proprietatem patris, quia pater est principium et generationis et
educationis et disciplinae, et omnium quae ad perfectionem humanae
vitae pertinent. Persona autem in dignitate constituta est sicut
principium gubernationis respectu aliquarum rerum, sicut princeps
civitatis in rebus civilibus, dux autem exercitus in rebus bellicis,
magister autem in disciplinis, et simile est in aliis. Et inde est
quod omnes tales personae patres appellantur, propter similitudinem
curae, sicut IV Reg. V, servi Naaman dixerunt ad eum, pater,
etsi rem grandem dixisset tibi propheta, et cetera. Et ideo sicut sub
religione, per quam cultus tribuitur Deo, quodam ordine invenitur
pietas, per quam coluntur parentes; ita sub pietate invenitur
observantia, per quam cultus et honor exhibetur personis in dignitate
constitutis.
Ad primum ergo dicendum quod sicut supra dictum est quod religio per
quandam supereminentiam pietas dicitur, et tamen pietas proprie dicta a
religione distinguitur; ita etiam pietas per quandam excellentiam
potest dici observantia, et tamen observantia proprie dicta a pietate
distinguitur.
Ad secundum dicendum quod aliquis ex hoc quod est in dignitate
constitutus, non solum quandam status excellentiam habet, sed etiam
quandam potestatem gubernandi subditos. Unde competit sibi ratio
principii, prout est aliorum gubernator. Ex hoc autem quod aliquis
habet perfectionem scientiae vel virtutis, non sortitur rationem
principii quantum ad alios, sed solum quandam excellentiam in seipso.
Et ideo specialiter quaedam virtus determinatur ad exhibendum honorem
et cultum his qui sunt in dignitate constituti. Verum quia per
scientiam et virtutem, et omnia alia huiusmodi, aliquis idoneus
redditur ad dignitatis statum, reverentia quae propter quamcumque
excellentiam aliquibus exhibetur, ad eandem virtutem pertinet.
Ad tertium dicendum quod ad iustitiam specialem proprie sumptam
pertinet reddere aequale ei cui aliquid debetur. Quod quidem non
potest fieri ad virtuosos, et ad eos qui bene statu dignitatis
utuntur, sicut nec ad Deum, nec ad parentes. Et ideo ad quandam
virtutem adiunctam hoc pertinet, non autem ad iustitiam specialem,
quae est principalis virtus. Iustitia vero legalis se extendit ad
actus omnium virtutum, ut supra dictum est.
|
|