|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad observantiam non
pertinet exhibere cultum et honorem his qui sunt in dignitate
constituti. Quia ut Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, colere
dicimur illas personas quas in quodam honore habemus, et sic idem
videtur esse cultus quod honor. Inconvenienter igitur determinatur
quod observantia exhibet in dignitate constitutis cultum et honorem.
2. Praeterea, ad iustitiam pertinet reddere debitum. Unde et ad
observantiam, quae ponitur iustitiae pars. Sed cultum et honorem non
debemus omnibus in dignitate constitutis, sed solum his qui super nos
praelationem habent. Ergo inconvenienter determinatur quod eis
observantia exhibet cultum et honorem.
3. Praeterea, superioribus nostris in dignitate constitutis non
solum debemus honorem, sed etiam timorem, et aliquam munerum
largitionem, secundum illud ad Rom. XIII, reddite omnibus
debita, et cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui
timorem, timorem; cui honorem, honorem. Debemus etiam eis
reverentiam et subiectionem, secundum illud Heb. XIII, obedite
praepositis vestris, et subiacete eis. Non ergo convenienter
determinatur quod observantia exhibet cultum et honorem.
Sed contra est quod Tullius dicit, quod observantia est per quam
homines aliqua dignitate antecedentes quodam cultu et honore dignantur.
Respondeo dicendum quod ad eos qui sunt in dignitate constituti
pertinet gubernare subditos. Gubernare autem est movere aliquos in
debitum finem, sicut nauta gubernat navem ducendo eam ad portum. Omne
autem movens habet excellentiam quandam et virtutem supra id quod
movetur. Unde oportet quod in eo qui est in dignitate constitutus,
primo consideretur excellentia status, cum quadam potestate in
subditos; secundo, ipsum gubernationis officium. Ratione igitur
excellentiae, debetur eis honor, qui est quaedam recognitio
excellentiae alicuius. Ratione autem officii gubernationis, debetur
eis cultus, qui in quodam obsequio consistit dum scilicet aliquis eorum
obedit imperio, et vicem beneficiis eorum pro suo modo rependit.
Ad primum ergo dicendum quod in cultu non solum intelligitur honor,
sed etiam quaecumque alia pertinent ad decentes actus quibus homo ad
alium ordinatur.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est
debitum. Unum quidem legale, ad quod reddendum homo lege
compellitur. Et sic debet homo honorem et cultum his qui sunt in
dignitate constituti praelationem super ipsum habentes. Aliud autem
est debitum morale, quod ex quadam honestate debetur. Et hoc modo
debemus cultum et honorem his qui sunt in dignitate constituti, etiam
si non simus eis subiecti.
Ad tertium dicendum quod excellentiae eorum qui sunt in dignitate
constituti debetur honor ratione sublimioris gradus; timor autem
ratione potestatis quam habent ad coercendum. Officio vero
gubernationis ipsorum debetur obedientia, per quam subditi moventur ad
imperium praesidentium; et tributa, quae sunt quaedam stipendia
laboris ipsorum.
|
|