|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod observantia sit potior
virtus quam pietas. Princeps enim, cui cultus per observantiam
exhibetur, comparatur ad patrem, qui pietate colitur, sicut
universalis gubernator ad particularem, nam familia, quam pater
gubernat, est pars civitatis, quae gubernatur a principe. Sed
universalis virtus potior est, et magis ei inferiora subduntur. Ergo
observantia est potior virtus quam pietas.
2. Praeterea, illi qui sunt in dignitate constituti curam gerunt
boni communis. Consanguinei autem pertinent ad bonum privatum, quod
est propter bonum commune contemnendum, unde laudabiliter aliqui
seipsos pro bono communi periculis mortis exponunt. Ergo observantia,
per quam exhibetur cultus his qui sunt in dignitate constituti, est
potior virtus quam pietas, quae exhibet cultum personis sanguine
coniunctis.
3. Praeterea, honor et reverentia maxime debetur virtuosis, post
Deum. Sed virtuosis exhibetur honor et reverentia per observantiae
virtutem, ut dictum est. Ergo observantia est praecipua post
religionem.
Sed contra est quod praecepta legis dantur de actibus virtutum.
Immediate autem post praecepta religionis, quae pertinent ad primam
tabulam, subditur praeceptum de honoratione parentum, quod pertinet ad
pietatem. Ergo pietas immediate sequitur religionem ordine
dignitatis.
Respondeo dicendum quod personis in dignitate constitutis potest
aliquid exhiberi dupliciter. Uno modo, in ordine ad bonum commune,
puta cum aliquis ei servit in administratione reipublicae. Et hoc iam
non pertinet ad observantiam, sed ad pietatem, quae cultum exhibet non
solum patri, sed etiam patriae. Alio modo exhibetur aliquid personis
in dignitate constitutis pertinens specialiter ad personalem eorum
utilitatem vel gloriam. Et hoc proprie pertinet ad observantiam
secundum quod a pietate distinguitur. Et ideo comparatio observantiae
ad pietatem necesse est quod attendatur secundum diversas habitudines
diversarum personarum ad nos, quas respicit utraque virtus.
Manifestum est autem quod personae parentum, et eorum qui sunt nobis
sanguine iuncti, substantialius nobis coniunguntur quam personae quae
sunt in dignitate constitutae, magis enim ad substantiam pertinet
generatio et educatio, cuius principium est pater, quam exterior
gubernatio, cuius principium sunt illi qui in dignitate constituuntur.
Et secundum hoc, pietas observantiae praeeminet, inquantum cultum
reddit personis magis coniunctis, quibus magis obligamur.
Ad primum ergo dicendum quod princeps comparatur ad patrem sicut
universalis virtus ad particularem, quantum ad exteriorem
gubernationem, non autem quantum ad hoc quod pater est principium
generationis. Sic enim comparatur ad ipsum virtus divina, quae est
omnium productiva in esse.
Ad secundum dicendum quod ex ea parte qua personae in dignitate
constitutae ordinantur ad bonum commune, non pertinet earum cultus ad
observantiam, sed ad pietatem, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod exhibitio honoris vel cultus non solum est
proportionanda personae cui exhibetur secundum se consideratae, sed
etiam secundum quod ad exhibentes comparatur. Quamvis ergo virtuosi,
secundum se considerati, sint magis digni honore quam personae
parentum, tamen filii magis obligantur, propter beneficia suscepta et
coniunctionem naturalem, ad exhibendum cultum et honorem parentibus
quam extraneis virtuosis.
|
|