|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod honor non importet
aliquid corporale. Honor enim est exhibitio reverentiae in testimonium
virtutis, ut potest accipi a philosopho, in I Ethic. Sed exhibitio
reverentiae est aliquid spirituale, revereri enim est actus timoris,
ut supra habitum est. Ergo honor est aliquid spirituale.
2. Praeterea, secundum philosophum, in IV Ethic., honor est
praemium virtutis. Virtutis autem, quae principaliter in
spiritualibus consistit, praemium non est aliquid corporale, cum
praemium sit potius merito. Ergo honor non consistit in corporalibus.
3. Praeterea, honor a laude distinguitur, et etiam a gloria. Sed
laus et gloria in exterioribus consistunt. Ergo honor consistit in
interioribus et spiritualibus.
Sed contra est quod Hieronymus, exponens illud I ad Tim. V, qui
bene praesunt presbyteri duplici honore etc., dicit, honor in
praesentiarum vel pro eleemosyna, vel pro munere accipitur. Utrumque
autem horum ad corporalia pertinet. Ergo honor in corporalibus
consistit.
Respondeo dicendum quod honor testificationem quandam importat de
excellentia alicuius, unde homines qui volunt honorari, testimonium
suae excellentiae quaerunt, ut per philosophum patet, in I et
VIII Ethic. Testimonium autem redditur vel coram Deo, vel coram
hominibus. Coram Deo quidem, qui inspector est cordium, testimonium
conscientiae sufficit. Et ideo honor quoad Deum potest consistere in
solo interiori motu cordis, dum scilicet aliquis recogitat vel Dei
excellentiam, vel etiam alterius hominis coram Deo. Sed quoad
homines aliquis non potest testimonium ferre nisi per aliqua signa
exteriora, vel verborum, puta cum aliquis ore pronuntiat excellentiam
alicuius; vel factis, sicut inclinationibus, obviationibus, et aliis
huiusmodi; vel etiam exterioribus rebus, puta in exenniorum vel
munerum oblatione, aut imaginum institutione, vel aliis huiusmodi.
Et secundum hoc, honor in signis exterioribus et corporalibus
consistit.
Ad primum ergo dicendum quod reverentia non est idem quod honor, sed
ex una parte est principium motivum ad honorandum, inquantum scilicet
aliquis ex reverentia quam habet ad aliquem, eum honorat; ex alia vero
parte est honoris finis, inquantum scilicet aliquis ad hoc honoratur ut
in reverentia habeatur ab aliis.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus ibidem dicit, honor non
est sufficiens virtutis praemium, sed nihil potest esse in humanis
rebus et corporalibus maius honore, inquantum scilicet ipsae corporales
res sunt signa demonstrativa excellentis virtutis. Est autem debitum
bono et pulchro ut manifestetur, secundum illud Matth. V, neque
accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut
luceat omnibus qui in domo sunt, et pro tanto praemium virtutis dicitur
honor.
Ad tertium dicendum quod laus distinguitur ab honore dupliciter. Uno
modo, quia laus consistit in solis signis verborum, honor autem in
quibuscumque exterioribus signis. Et secundum hoc, laus in honore
includitur. Alio modo, quia per exhibitionem honoris testimonium
reddimus de excellentia bonitatis alicuius absolute, sed per laudem
testificamur de bonitate alicuius in ordine ad finem, sicut laudamus
bene operantem propter finem; honor autem est etiam optimorum, quae
non ordinantur ad finem, sed iam sunt in fine; ut patet per
philosophum, in I Ethic. Gloria autem est effectus honoris et
laudis. Quia ex hoc quod testificamur de bonitate alicuius, clarescit
eius bonitas in notitia plurimorum. Et hoc importat nomen gloriae,
nam gloria dicitur quasi claria. Unde Rom. I, dicit quaedam
Glossa Ambrosii quod gloria est clara cum laude notitia.
|
|