|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod honor non proprie
debeatur superioribus. Angelus enim est superior quolibet homine
viatore, secundum illud Matth. XI, qui minor est in regno
caelorum, est maior Ioanne Baptista. Sed Angelus prohibuit
Ioannem volentem se honorare, ut patet Apoc. ult. Ergo honor non
debetur superioribus.
2. Praeterea, honor debetur alicui in testimonium virtutis, ut
dictum est. Sed quandoque contingit quod superiores non sunt
virtuosi. Ergo eis non debetur honor. Sicut nec Daemonibus, qui
tamen superiores sunt nobis ordine naturae.
3. Praeterea, apostolus dicit, Rom. XII, honore invicem
praevenientes. Et I Pet. II, omnes honorate. Sed hoc non esset
servandum si solis superioribus honor deberetur. Ergo honor non
debetur proprie superioribus.
4. Praeterea, Tobiae I dicitur quod Tobias habebat decem talenta
ex his quibus erat honoratus a rege. Legitur etiam Esther VI, quod
Assuerus honoravit Mardochaeum, et coram eo fecit clamari, hoc
honore dignus est quem rex honorare voluerit. Ergo honor exhibetur
etiam inferioribus. Et ita non videtur quod honor proprie superioribus
debeatur.
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Ethic., quod honor
debetur optimis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, honor nihil est aliud quam
quaedam protestatio de excellentia bonitatis alicuius. Potest autem
alicuius excellentia considerari non solum per comparationem ad
honorantem, ut scilicet sit excellentior eo qui honoratur, sed etiam
secundum se, vel per comparationem ad aliquos alios. Et secundum
hoc, honor semper debetur alicui propter aliquam excellentiam vel
superioritatem. Non enim oportet quod ille qui honoratur sit
excellentior honorante, sed forte quibusdam aliis; vel etiam ipso
honorante quantum ad aliquid, et non simpliciter.
Ad primum ergo dicendum quod Angelus prohibuit Ioannem non a
quacumque honoratione, sed ab honoratione adorationis latriae, quae
debetur Deo. Vel etiam ab honoratione duliae, ut ostenderet ipsius
Ioannis dignitatem, qua per Christum erat Angelis adaequatus,
secundum spem gloriae filiorum Dei. Et ideo nolebat ab eo adorari
tanquam superior.
Ad secundum dicendum quod si praelati sunt mali, non honorantur
propter excellentiam propriae virtutis, sed propter excellentiam
dignitatis, secundum quam sunt Dei ministri. Et in eis etiam
honoratur tota communitas, cui praesunt. Daemones autem sunt
irrevocabiliter mali, et pro inimicis habendi magis quam honorandi.
Ad tertium dicendum quod in quolibet invenitur aliquid ex quo potest
aliquis eum superiorem reputare, secundum illud Philipp. II in
humilitate superiores invicem arbitrantes. Et secundum hoc etiam omnes
se invicem debent honore praevenire.
Ad quartum dicendum quod privatae personae interdum honorantur a
regibus, non quia sint eis superiores secundum ordinem dignitatis, sed
propter aliquam excellentiam virtutis ipsarum. Et secundum hoc
honorati sunt Tobias et Mardochaeus a regibus.
|
|