|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dulia non sit specialis
virtus a latria distincta. Quia super illud Psalm., domine Deus
meus, in te speravi, dicit Glossa, domine omnium per potentiam, cui
debetur dulia, Deus per creationem, cui debetur latria. Sed non est
distincta virtus quae ordinatur in Deum secundum quod est dominus, et
secundum quod est Deus. Ergo dulia non est virtus distincta a
latria.
2. Praeterea, secundum philosophum, in VIII Ethic., amari
simile est ei quod est honorari. Sed eadem est virtus caritatis qua
amatur Deus, et qua amatur proximus. Ergo dulia, qua honoratur
proximus, non est alia virtus a latria, qua honoratur Deus.
3. Praeterea, idem est motus quo aliquis movetur in imaginem, et in
rem cuius est imago. Sed per duliam honoratur homo inquantum est ad
Dei imaginem, dicitur enim Sap. II, de impiis quod non
iudicaverunt honorem animarum sanctarum, quoniam Deus creavit hominem
inexterminabilem, et ad imaginem suae similitudinis fecit illum. Ergo
dulia non est alia virtus a latria, qua honoratur Deus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X de Civ. Dei, quod alia
est servitus quae debetur hominibus, secundum quam praecepit apostolus
servos dominis suis subditos esse, quae scilicet Graece dulia
dicitur, alia vero latria, quae dicitur servitus pertinens ad colendum
Deum.
Respondeo dicendum quod, secundum ea quae supra dicta sunt, ubi est
alia ratio debiti, ibi necesse est quod sit alia virtus quae debitum
reddat. Alia autem ratione debetur servitus Deo, et homini, sicut
alia ratione dominum esse competit Deo, et homini. Nam Deus
plenarium et principale dominium habet respectu totius et cuiuslibet
creaturae, quae totaliter eius subiicitur potestati, homo autem
participat quandam similitudinem divini dominii, secundum quod habet
particularem potestatem super aliquem hominem vel super aliquam
creaturam. Et ideo dulia, quae debitam servitutem exhibet homini
dominanti, alia virtus est a latria, quae exhibet debitam servitutem
divino dominio. Et est quaedam observantiae species. Quia per
observantiam honoramus quascumque personas dignitate praecellentes, per
duliam autem proprie sumptam servi suos dominos venerantur; dulia enim
Graece servitus dicitur.
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio per excellentiam dicitur
pietas, inquantum Deus est per excellentiam pater; ita etiam latria
per excellentiam dicitur dulia, inquantum Deus excellenter est
dominus. Non autem creatura participat potentiam creandi, ratione
cuius Deo debetur latria. Et ideo Glossa illa distinxit, attribuens
latriam Deo secundum creationem, quae creaturae non communicatur;
duliam vero secundum dominium, quod creaturae communicatur.
Ad secundum dicendum quod ratio diligendi proximum Deus est, non enim
diligimus per caritatem in proximo nisi Deum, et ideo eadem caritas
est qua diligitur Deus, et proximus. Sunt tamen aliae amicitiae,
differentes a caritate, secundum alias rationes quibus homines
amantur. Et similiter, cum sit alia ratio serviendi Deo et homini,
aut honorandi utrumque, non est eadem virtus latria et dulia.
Ad tertium dicendum quod motus qui est in imaginem inquantum est
imago, refertur in rem cuius est imago, non tamen omnis motus qui est
in imaginem est in eam inquantum est imago. Et ideo quandoque est
alius specie motus in imaginem, et motus in rem. Sic ergo dicendum
est quod honor vel subiectio duliae respicit absolute quandam hominis
dignitatem. Licet enim secundum illam dignitatem sit homo ad imaginem
vel similitudinem Dei, non tamen semper homo, quando reverentiam
alteri exhibet, refert hoc actu in Deum. Vel dicendum quod motus qui
est in imaginem quodammodo est in rem, non tamen motus qui est in rem
oportet quod sit in imaginem. Et ideo reverentia quae exhibetur alicui
inquantum est ad imaginem, redundat quodammodo in Deum, alia tamen
est reverentia quae ipsi Deo exhibetur, quae nullo modo pertinet ad
eius imaginem.
|
|