|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dulia habeat diversas
species. Per duliam enim exhibetur honor proximo. Diversa autem
ratione honorantur diversi proximi, sicut rex, pater et magister, ut
patet per philosophum, in IX Ethic. Cum ergo diversa ratio obiecti
diversificet speciem virtutis, videtur quod dulia dividatur in virtutes
specie differentes.
2. Praeterea, medium differt specie ab extremo, sicut pallidum ab
albo et nigro. Sed hyperdulia videtur esse medium inter latriam et
duliam, exhibetur enim creaturis quae habent specialem affinitatem ad
Deum, sicut beatae virgini inquantum est mater Dei. Ergo videtur
quod duliae sint species differentes, una quidem dulia simpliciter,
alia vero hyperdulia.
3. Praeterea, sicut in creatura rationali invenitur imago Dei,
ratione cuius honoratur, ita etiam in creatura irrationali invenitur
vestigium Dei. Sed alia ratio similitudinis importatur in nomine
imaginis, et in nomine vestigii. Ergo etiam oportet secundum hoc
diversas species duliae attendi, praesertim cum quibusdam
irrationabilibus creaturis honor exhibeatur, sicut ligno sanctae
crucis, et aliis huiusmodi.
Sed contra est quod dulia contra latriam dividitur. Latria autem non
dividitur per diversas species. Ergo nec dulia.
Respondeo dicendum quod dulia potest accipi dupliciter. Uno modo,
communiter, secundum quod exhibet reverentiam cuicumque homini,
ratione cuiuscumque excellentiae. Et sic continet sub se pietatem et
observantiam, et quamcumque huiusmodi virtutem quae homini reverentiam
exhibet. Et secundum hoc habebit partes specie diversas. Alio modo
potest accipi stricte, prout secundum eam servus reverentiam exhibet
domino, nam dulia servitus dicitur, ut dictum est. Et secundum hoc
non dividitur in diversas species, sed est una specierum observantiae,
quam Tullius ponit, eo quod alia ratione servus reveretur dominum,
miles ducem, discipulus magistrum, et sic de aliis huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de dulia communiter
sumpta.
Ad secundum dicendum quod hyperdulia est potissima species duliae
communiter sumptae. Maxima enim reverentia debetur homini ex
affinitate quam habet ad Deum.
Ad tertium dicendum quod creaturae irrationali in se consideratae non
debetur ab homine aliqua subiectio vel honor, quin potius omnis talis
creatura est naturaliter homini subiecta. Quod autem crux Christi
honoretur, hoc fit eodem honore quo Christus honoratur, sicut purpura
regis honoratur eodem honore quo rex, ut Damascenus dicit, in IV
libro.
|
|