|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod unus homo non teneatur
alii obedire. Non enim est aliquid faciendum contra institutionem
divinam. Sed hoc habet divina institutio, ut homo suo consilio
regatur, secundum illud Eccli. XV, Deus ab initio constituit
hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Ergo non tenetur
unus homo alteri obedire.
2. Praeterea, si aliquis alicui teneretur obedire, oporteret quod
haberet voluntatem praecipientis tanquam regulam suae actionis. Sed
sola divina voluntas, quae semper est recta, est regula humanae
actionis. Ergo non tenetur homo obedire nisi Deo.
3. Praeterea, servitia, quanto sunt magis gratuita, tanto sunt
magis accepta. Sed illud quod homo ex debito facit non est gratuitum.
Si ergo homo ex debito teneretur aliis obedire in bonis operibus
faciendis, ex hoc ipso redderetur minus acceptabile opus bonum quod ex
obedientia fieret. Non ergo tenetur homo alteri obedire.
Sed contra est quod praecipitur ad Heb. ult., obedite praepositis
vestris, et subiacete eis.
Respondeo dicendum quod sicut actiones rerum naturalium procedunt ex
potentiis naturalibus, ita etiam operationes humanae procedunt ex
humana voluntate. Oportuit autem in rebus naturalibus ut superiora
moverent inferiora ad suas actiones, per excellentiam naturalis
virtutis collatae divinitus. Unde etiam oportet in rebus humanis quod
superiores moveant inferiores per suam voluntatem, ex vi auctoritatis
divinitus ordinatae. Movere autem per rationem et voluntatem est
praecipere. Et ideo, sicut ex ipso ordine naturali divinitus
instituto inferiora in rebus naturalibus necesse habent subdi motioni
superiorum, ita etiam in rebus humanis, ex ordine iuris naturalis et
divini, tenentur inferiores suis superioribus obedire.
Ad primum ergo dicendum quod Deus reliquit hominem in manu consilii
sui, non quia liceat ei facere omne quod velit, sed quia ad id quod
faciendum est non cogitur necessitate naturae, sicut creaturae
irrationales, sed libera electione ex proprio consilio procedente. Et
sicut ad alia facienda debet procedere proprio consilio, ita etiam ad
hoc quod obediat suis superioribus, dicit enim Gregorius, ult.
Moral., quod dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in
corde superamus.
Ad secundum dicendum quod divina voluntas est prima regula, qua
regulantur omnes rationales voluntates, cui una magis appropinquat quam
alia, secundum ordinem divinitus institutum. Et ideo voluntas unius
hominis praecipientis potest esse quasi secunda regula voluntatis
alterius obedientis.
Ad tertium dicendum quod aliquid potest iudicari gratuitum dupliciter.
Uno modo, ex parte ipsius operis, quia scilicet ad id homo non
obligatur. Alio modo, ex parte operantis, quia scilicet libera
voluntate hoc facit. Opus autem redditur virtuosum et laudabile et
meritorium praecipue secundum quod ex voluntate procedit. Et ideo,
quamvis obedire sit debitum, si prompta voluntate aliquis obediat, non
propter hoc minuitur eius meritum, maxime apud Deum, qui non solum
exteriora opera, verum etiam interiorem voluntatem videt.
|
|