|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod obedientia non sit
specialis virtus. Obedientiae enim inobedientia opponitur. Sed
inobedientia est generale peccatum, dicit enim Ambrosius quod peccatum
est inobedientia legis divinae. Ergo obedientia non est specialis
virtus, sed generalis.
2. Praeterea, omnis virtus specialis aut est theologica, aut
moralis. Sed obedientia non est virtus theologica, quia neque
continetur sub fide, neque sub spe, neque sub caritate. Similiter
etiam non est virtus moralis, quia non est in medio superflui et
diminuti; quanto enim aliquis est magis obediens, tanto magis
laudatur. Ergo obedientia non est specialis virtus.
3. Praeterea, Gregorius dicit, ult. Moral., quod obedientia
tanto magis est meritoria et laudabilis quanto minus habet de suo. Sed
quaelibet specialis virtus tanto magis laudatur quanto magis habet de
suo, eo quod ad virtutem requiritur ut sit volens et eligens, sicut
dicitur in II Ethic. Ergo obedientia non est specialis virtus.
4. Praeterea, virtutes differunt specie secundum obiecta. Obiectum
autem obedientiae esse videtur superioris praeceptum, quod
multipliciter diversificari videtur, secundum diversos superioritatis
gradus. Ergo obedientia est virtus generalis sub se multas virtutes
speciales comprehendens.
Sed contra est quod obedientia a quibusdam ponitur pars iustitiae, ut
supra dictum est.
Respondeo dicendum quod ad omnia opera bona quae specialem laudis
rationem habent, specialis virtus determinatur, hoc enim proprie
competit virtuti, ut opus bonum reddat. Obedire autem superiori
debitum est secundum divinum ordinem rebus inditum, ut ostensum est,
et per consequens est bonum, cum bonum consistat in modo, specie et
ordine, ut Augustinus dicit, in libro de Nat. boni. Habet autem
hic actus specialem rationem laudis ex speciali obiecto. Cum enim
inferiores suis superioribus multa debeant exhibere, inter cetera hoc
est unum speciale, quod tenentur eius praeceptis obedire. Unde
obedientia est specialis virtus, et eius speciale obiectum est
praeceptum tacitum vel expressum. Voluntas enim superioris, quocumque
modo innotescat, est quoddam tacitum praeceptum, et tanto videtur
obedientia promptior quanto praeceptum expressum obediendo praevenit,
voluntate superioris intellecta.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet duas speciales rationes,
ad quas duae speciales virtutes respiciunt, in uno et eodem materiali
obiecto concurrere, sicut miles, defendendo castrum regis, implet
opus fortitudinis non refugiens mortis pericula propter bonum, et opus
iustitiae debitum servitium domino suo reddens. Sic igitur ratio
praecepti, quam attendit obedientia, concurrit cum actibus omnium
virtutum, non tamen cum omnibus virtutum actibus, quia non omnes actus
virtutum sunt in praecepto, ut supra habitum est. Similiter etiam
quaedam quandoque sub praecepto cadunt quae ad nullam aliam virtutem
pertinent, ut patet in his quae non sunt mala nisi quia prohibita.
Sic ergo, si obedientia proprie accipiatur, secundum quod respicit
per intentionem formalem rationem praecepti, erit specialis virtus et
inobedientia speciale peccatum. Secundum hoc ad obedientiam requiretur
quod impleat aliquis actum iustitiae, vel alterius virtutis, intendens
implere praeceptum, et ad inobedientiam requiretur quod actualiter
contemnat praeceptum. Si vero obedientia large accipiatur pro
executione cuiuscumque quod potest cadere sub praecepto, et
inobedientia pro omissione eiusdem ex quacumque intentione, sic
obedientia erit generalis virtus, et inobedientia generale peccatum.
Ad secundum dicendum quod obedientia non est virtus theologica. Non
enim per se obiectum eius est Deus, sed praeceptum superioris
cuiuscumque, vel expressum vel interpretativum, scilicet simplex
verbum praelati eius indicans voluntatem, cui obedit promptus
obediens, secundum illud Tit. III, dicto obedire. Est autem
virtus moralis, cum sit pars iustitiae, et est medium inter superfluum
et diminutum. Attenditur autem eius superfluum non quidem secundum
quantum, sed secundum alias circumstantias, inquantum scilicet aliquis
obedit vel cui non debet vel in quibus sicut etiam supra de religione
dictum est. Potest etiam dici quod sicut in iustitia superfluum est in
eo qui retinet alienum, diminutum autem in eo cui non redditur quod
debetur, ut philosophus dicit, in V Ethic.; ita etiam obedientia
medium est inter superfluum quod attenditur ex parte eius qui subtrahit
superiori obedientiae debitum, quia superabundat in implendo propriam
voluntatem, diminutum autem ex parte superioris cui non obeditur.
Unde secundum hoc, obedientia non erit medium duarum malitiarum,
sicut supra de iustitia dictum est.
Ad tertium dicendum quod obedientia, sicut et quaelibet virtus, debet
habere promptam voluntatem in suum proprium obiectum, non autem in id
quod repugnans est ei. Proprium autem obiectum obedientiae est
praeceptum, quod quidem ex alterius voluntate procedit. Unde
obedientia reddit promptam hominis voluntatem ad implendam voluntatem
alterius, scilicet praecipientis. Si autem id quod ei praecipitur sit
propter se ei volitum, etiam absque ratione praecepti, sicut accidit
in prosperis; iam ex propria voluntate tendit in illud, et non videtur
illud implere propter praeceptum, sed propter propriam voluntatem.
Sed quando illud quod praecipitur nullo modo est secundum se volitum,
sed est, secundum se consideratum, propriae voluntati repugnans,
sicut accidit in asperis; tunc omnino manifestum est quod non impletur
nisi propter praeceptum. Et ideo Gregorius dicit, in libro
Moral., quod obedientia quae habet aliquid de suo in prosperis, est
nulla vel minor, quia scilicet voluntas propria non videtur
principaliter tendere ad implendum praeceptum, sed ad assequendum
proprium volitum, in adversis autem vel difficilibus est maior, quia
propria voluntas in nihil aliud tendit quam in praeceptum. Sed hoc
intelligendum est secundum illud quod exterius apparet. Secundum tamen
Dei iudicium, qui corda rimatur, potest contingere quod etiam in
prosperis obedientia, aliquid de suo habens, non propter hoc sit minus
laudabilis, si scilicet propria voluntas obedientis non minus devote
tendat ad impletionem praecepti.
Ad quartum dicendum quod reverentia directe respicit personam
excellentem, et ideo secundum diversam rationem excellentiae, diversas
species habet. Obedientia vero respicit praeceptum personae
excellentis, et ideo est unius rationis. Sed quia propter reverentiam
personae obedientia debetur eius praecepto, consequens est quod
obedientia omnis sit eadem specie, ex diversis tamen specie causis
procedens.
|
|