|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod obedientia sit maxima
virtutum. Dicitur enim I Reg. XV, melior est obedientia quam
victimae. Sed oblatio victimarum pertinet ad religionem, quae est
potissima inter omnes virtutes morales, ut ex supra dictis patet.
Ergo obedientia est potissima inter virtutes.
2. Praeterea, Gregorius dicit, ult. Moral., quod obedientia
sola virtus est quae virtutes ceteras menti inserit, insertasque
custodit. Sed causa est potior effectu. Ergo obedientia est potior
omnibus virtutibus.
3. Praeterea, Gregorius dicit, ult. Moral., quod nunquam per
obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam bonum
quod agitur intermitti. Sed non praetermittitur aliquid nisi pro
meliori. Ergo obedientia, pro qua praetermittuntur bona aliarum
virtutum, est virtutibus aliis melior.
Sed contra est quod obedientia habet laudem ex eo quod ex caritate
procedit, dicit enim Gregorius, ult. Moral., quod obedientia non
servili metu, sed caritatis affectu servanda est, non timore poenae,
sed amore iustitiae. Ergo caritas est potior virtus quam obedientia.
Respondeo dicendum quod sicut peccatum consistit in hoc quod homo,
contempto Deo, commutabilibus bonis inhaeret; ita meritum virtuosi
actus consistit e contrario in hoc quod homo, contemptis bonis
creatis, Deo inhaeret. Finis autem potior est his quae sunt ad
finem. Si ergo bona creata propter hoc contemnantur ut Deo
inhaereatur, maior est laus virtutis ex hoc quod Deo inhaeret quam ex
hoc quod bona terrena contemnit. Et ideo illae virtutes quibus Deo
secundum se inhaeretur, scilicet theologicae, sunt potiores virtutibus
moralibus, quibus aliquid terrenum contemnitur ut Deo inhaereatur.
Inter virtutes autem morales, tanto aliqua potior est quanto maius
aliquid contemnit ut Deo inhaereat. Sunt autem tria genera bonorum
humanorum quae homo potest contemnere propter Deum, quorum infimum
sunt exteriora bona; medium autem sunt bona corporis; supremum autem
sunt bona animae, inter quae quodammodo praecipuum est voluntas,
inquantum scilicet per voluntatem homo omnibus aliis bonis utitur. Et
ideo, per se loquendo, laudabilior est obedientiae virtus, quae
propter Deum contemnit propriam voluntatem, quam aliae virtutes
morales, quae propter Deum aliqua alia bona contemnunt. Unde
Gregorius dicit, in ult. Moral., quod obedientia victimis iure
praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero
voluntas propria mactatur. Unde etiam quaecumque alia virtutum opera
ex hoc meritoria sunt apud Deum quod sint ut obediatur voluntati
divinae. Nam si quis etiam martyrium sustineret, vel omnia sua
pauperibus erogaret, nisi haec ordinaret ad impletionem divinae
voluntatis, quod recte ad obedientiam pertinet, meritoria esse non
possent, sicut nec si fierent sine caritate, quae sine obedientia esse
non potest. Dicitur enim I Ioan. II, quod qui dicit se nosse
Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, qui autem servat
verba eius, vere in hoc caritas Dei perfecta est. Et hoc ideo est
quia amicitia facit idem velle et nolle.
Ad primum ergo dicendum quod obedientia procedit ex reverentia, quae
exhibet cultum et honorem superiori. Et quantum ad hoc, sub diversis
virtutibus continetur, licet secundum se considerata, prout respicit
rationem praecepti, sit una specialis virtus. Inquantum ergo procedit
ex reverentia praelatorum, continetur quodammodo sub observantia.
Inquantum vero procedit ex reverentia parentum, sub pietate.
Inquantum vero procedit ex reverentia Dei, sub religione, et
pertinet ad devotionem, quae est principalis actus religionis. Unde
secundum hoc, laudabilius est obedire Deo quam sacrificium offerre.
Et etiam quia in sacrificio immolatur aliena caro, per obedientiam
autem propria voluntas, ut Gregorius dicit. Specialiter tamen in
casu in quo loquebatur Samuel, melius fuisset Sauli obedire Deo quam
animalia pinguia Amalecitarum in sacrificium offerre, contra Dei
mandatum.
Ad secundum dicendum quod ad obedientiam pertinent omnes actus virtutum
prout sunt in praecepto. Inquantum ergo actus virtutum operantur
causaliter vel dispositive ad earum generationem et conservationem,
intantum dicitur quod obedientia omnes virtutes menti inserit et
custodit. Nec tamen sequitur quod obedientia sit simpliciter omnibus
virtutibus prior, propter duo. Primo quidem, quia licet actus
virtutis cadat sub praecepto, tamen potest aliquis implere actum
virtutis non attendens ad rationem praecepti. Unde si aliqua virtus
sit cuius obiectum sit naturaliter prius quam praeceptum, illa virtus
dicitur naturaliter prior quam obedientia, ut patet de fide, per quam
nobis divinae auctoritatis sublimitas innotescit, ex qua competit ei
potestas praecipiendi. Secundo, quia infusio gratiae et virtutum
potest praecedere, etiam tempore, omnem actum virtuosum. Et secundum
hoc, neque tempore neque natura est obedientia omnibus aliis virtutibus
prior.
Ad tertium dicendum quod duplex est bonum. Quoddam ad quod faciendum
homo ex necessitate tenetur, sicut amare Deum, vel aliquid
huiusmodi. Et tale bonum nullo modo debet propter obedientiam
praetermitti. Est autem aliud bonum ad quod homo non tenetur ex
necessitate. Et tale bonum debet homo quandoque propter obedientiam
praetermittere, ad quam ex necessitate homo tenetur, quia non debet
homo aliquid bonum facere culpam incurrendo. Et tamen, sicut ibidem
Gregorius dicit, qui ab uno quolibet bono subiectos vetat, necesse
est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a
bonis omnibus penitus repulsa ieiunet. Et sic per obedientiam et alia
bona potest damnum unius boni recompensari.
|
|