|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non in omnibus sit Deo
obediendum. Dicitur enim Matth. IX, quod dominus duobus caecis
curatis praecepit dicens, videte ne quis sciat. Illi autem,
exeuntes, diffamaverunt eum per totam terram illam. Nec tamen ex hoc
inculpantur. Ergo videtur quod non teneamur in omnibus obedire Deo.
2. Praeterea, nullus tenetur aliquid facere contra virtutem. Sed
inveniuntur quaedam praecepta Dei contra virtutem, sicut quod
praecepit Abrahae quod occideret filium innocentem, ut habetur Gen.
XXII, et Iudaeis ut furarentur res Aegyptiorum, ut habetur
Exod. XI, quae sunt contra iustitiam; et Osee quod acciperet
mulierem adulteram, quod est contra castitatem. Ergo non in omnibus
est obediendum Deo.
3. Praeterea, quicumque obedit Deo, conformat voluntatem suam
voluntati divinae etiam in volito. Sed non quantum ad omnia tenemur
conformare voluntatem nostram voluntati divinae in volito, ut supra
habitum est. Ergo non in omnibus tenetur homo Deo obedire.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXIV, omnia quae locutus est
dominus faciemus, et erimus obedientes.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ille qui obedit
movetur per imperium eius cui obedit, sicut res naturales moventur per
suos motores. Sicut autem Deus est primus motor omnium quae
naturaliter moventur, ita etiam est primus motor omnium voluntatum, ut
ex supra dictis patet. Et ideo sicut naturali necessitate omnia
naturalia subduntur divinae motioni, ita etiam quadam necessitate
iustitiae omnes voluntates tenentur obedire divino imperio.
Ad primum ergo dicendum quod dominus caecis dixit ut miraculum
occultarent, non quasi intendens eos per virtutem divini praecepti
obligare, sed, sicut Gregorius dicit, XIX Moral., servis suis
se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultare
desiderent; et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur
inviti.
Ad secundum dicendum quod sicut Deus nihil operatur contra naturam,
quia haec est natura uniuscuiusque rei quod in ea Deus operatur, ut
habetur in Glossa Rom. XI, operatur tamen aliquid contra solitum
cursum naturae; ita etiam Deus nihil potest praecipere contra
virtutem, quia in hoc principaliter consistit virtus et rectitudo
voluntatis humanae quod Dei voluntati conformetur et eius sequatur
imperium, quamvis sit contra consuetum virtutis modum. Secundum hoc
ergo, praeceptum Abrahae factum quod filium innocentem occideret, non
fuit contra iustitiam, quia Deus est auctor mortis et vitae.
Similiter nec fuit contra iustitiam quod mandavit Iudaeis ut res
Aegyptiorum acciperent, quia eius sunt omnia, et cui voluerit dat
illa. Similiter etiam non fuit contra castitatem praeceptum ad Osee
factum ut mulierem adulteram acciperet, quia ipse Deus est humanae
generationis ordinator, et ille est debitus modus mulieribus utendi
quem Deus instituit. Unde patet quod praedicti nec obediendo Deo,
nec obedire volendo, peccaverunt.
Ad tertium dicendum quod etsi non semper teneatur homo velle quod Deus
vult, semper tamen tenetur velle quod Deus vult eum velle. Et hoc
homini praecipue innotescit per praeceptum divinum. Et ideo tenetur
homo in omnibus divinis praeceptis obedire.
|
|