|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod subditi teneantur suis
superioribus in omnibus obedire. Dicit enim apostolus, ad Coloss.
III, filii, obedite parentibus per omnia. Et postea subdit,
servi, obedite per omnia dominis carnalibus. Ergo, eadem ratione,
alii subditi debent suis praelatis in omnibus obedire.
2. Praeterea, praelati sunt medii inter Deum et subditos, secundum
illud Deut. V, ego sequester et medius fui inter Deum et vos in
tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius. Sed ab extremo in
extremum non pervenitur nisi per medium. Ergo praecepta praelati sunt
reputanda tanquam praecepta Dei. Unde et apostolus dicit, Gal.
IV, sicut Angelum Dei accepistis me, sicut Christum Iesum; et
I ad Thess. II, cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei,
accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum
Dei. Ergo sicut Deo debet homo in omnibus obedire, ita etiam et
praelatis.
3. Praeterea, sicut religiosi profitendo vovent castitatem et
paupertatem, ita et obedientiam. Sed religiosus tenetur quantum ad
omnia servare castitatem et paupertatem. Ergo similiter quantum ad
omnia tenetur obedire.
Sed contra est quod dicitur Act. V, obedire oportet Deo magis quam
hominibus. Sed quandoque praecepta praelatorum sunt contra Deum.
Ergo non in omnibus praelatis est obediendum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, obediens movetur ad
imperium praecipientis quadam necessitate iustitiae, sicut res
naturalis movetur ex virtute sui motoris necessitate naturae. Quod
autem aliqua res naturalis non moveatur a suo motore, potest contingere
dupliciter. Uno modo, propter impedimentum quod provenit ex fortiori
virtute alterius moventis, sicut lignum non comburitur ab igne si
fortior vis aquae impediat. Alio modo, ex defectu ordinis mobilis ad
motorem, quia etsi subiiciatur eius actioni quantum ad aliquid, non
tamen quantum ad omnia, sicut humor quandoque subiicitur actioni
caloris quantum ad calefieri, non autem quantum ad exsiccari sive
consumi. Et similiter ex duobus potest contingere quod subditus suo
superiori non teneatur in omnibus obedire. Uno modo, propter
praeceptum maioris potestatis. Ut enim dicitur Rom. XIII, super
illud, qui resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt, dicit
Glossa, si quid iusserit curator, numquid tibi faciendum est si
contra proconsulem iubeat? Rursum, si quid ipse proconsul iubeat, et
aliud imperator, numquid dubitatur, illo contempto, illi esse
serviendum? Ergo, si aliud imperator, aliud Deus iubeat, contempto
illo, obtemperandum est Deo. Alio modo, non tenetur inferior suo
superiori obedire, si ei aliquid praecipiat in quo ei non subdatur.
Dicit enim Seneca, in III de Benefic., errat si quis existimat
servitutem in totum hominem descendere. Pars eius melior excepta est.
Corpora obnoxia sunt et adscripta dominis, mens quidem est sui iuris.
Et ideo in his quae pertinent ad interiorem motum voluntatis, homo non
tenetur homini obedire, sed solum Deo. Tenetur autem homo homini
obedire in his quae exterius per corpus sunt agenda. In quibus tamen
etiam, secundum ea quae ad naturam corporis pertinent, homo homini
obedire non tenetur, sed solum Deo, quia omnes homines natura sunt
pares, puta in his quae pertinent ad corporis sustentationem et prolis
generationem. Unde non tenentur nec servi dominis, nec filii
parentibus obedire de matrimonio contrahendo vel virginitate servanda,
aut aliquo alio huiusmodi. Sed in his quae pertinent ad dispositionem
actuum et rerum humanarum, tenetur subditus suo superiori obedire
secundum rationem superioritatis, sicut miles duci exercitus in his
quae pertinent ad bellum; servus domino in his quae pertinent ad
servilia opera exequenda; filius patri in his quae pertinent ad
disciplinam vitae et curam domesticam; et sic de aliis.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod apostolus dixit, per omnia,
intelligendum est quantum ad illa quae pertinent ad ius patriae vel
dominativae potestatis.
Ad secundum dicendum quod Deo subiicitur homo simpliciter quantum ad
omnia, et interiora et exteriora, et ideo in omnibus ei obedire
tenetur. Subditi autem non subiiciuntur suis superioribus quantum ad
omnia, sed quantum ad aliqua determinate. Et quantum ad illa, medii
sunt inter Deum et subditos. Quantum ad alia vero, immediate
subduntur Deo, a quo instruuntur per legem naturalem vel scriptam.
Ad tertium dicendum quod religiosi obedientiam profitentur quantum ad
regularem conversationem, secundum quam suis praelatis subduntur. Et
ideo quantum ad illa sola obedire tenentur quae possunt ad regularem
conversationem pertinere. Et haec est obedientia sufficiens ad
salutem. Si autem etiam in aliis obedire voluerint, hoc pertinebit ad
cumulum perfectionis, dum tamen illa non sint contra Deum, aut contra
professionem regulae; quia talis obedientia esset illicita. Sic ergo
potest triplex obedientia distingui, una sufficiens ad salutem, quae
scilicet obedit in his ad quae obligatur; alia perfecta, quae obedit
in omnibus licitis; alia indiscreta, quae etiam in illicitis obedit.
|
|