|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Christiani non teneantur
saecularibus potestatibus obedire. Quia super illud Matth.
XVII, ergo liberi sunt filii, dicit Glossa, si in quolibet regno
filii illius regis qui regno illi praefertur sunt liberi, tunc filii
regis cui omnia regna subduntur, in quolibet regno liberi esse debent.
Sed Christiani per fidem Christi facti sunt filii Dei, secundum
illud Ioan. I, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui
credunt in nomine eius. Ergo non tenentur potestatibus saecularibus
obedire.
2. Praeterea, Rom. VII dicitur, mortificati estis legi per
corpus Christi, et loquitur de lege divina veteris testamenti. Sed
minor est lex humana, per quam homines potestatibus saecularibus
subduntur, quam lex divina veteris testamenti. Ergo multo magis
homines, per hoc quod sunt facti membra corporis Christi, liberantur
a lege subiectionis qua saecularibus principibus adstringebantur.
3. Praeterea, latronibus, qui per violentiam opprimunt, homines
obedire non tenentur. Sed Augustinus dicit, IV de Civ. Dei,
remota iustitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia? Cum igitur
dominia saecularia principum plerumque cum iniustitia exerceantur, vel
ab aliqua iniusta usurpatione principium sumpserint, videtur quod non
sit principibus saecularibus obediendum a Christianis.
Sed contra est quod dicitur Tit. III, admone illos principibus et
potestatibus subditos esse; et I Pet. II, subiecti estote omni
humanae creaturae propter Deum, sive regi, quasi praecellenti; sive
ducibus, tanquam ab eo Missis.
Respondeo dicendum quod fides Christi est iustitiae principium et
causa, secundum illud Rom. III, iustitia Dei per fidem Iesu
Christi. Et ideo per fidem Christi non tollitur ordo iustitiae, sed
magis firmatur. Ordo autem iustitiae requirit ut inferiores suis
superioribus obediant, aliter enim non posset humanarum rerum status
conservari. Et ideo per fidem Christi non excusantur fideles quin
principibus saecularibus obedire teneantur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, servitus qua
homo homini subiicitur ad corpus pertinet, non ad animam, quae libera
manet. Nunc autem, in statu huius vitae, per gratiam Christi
liberamur a defectibus animae, non autem a defectibus corporis, ut
patet per apostolum, Rom. VII, qui dicit de seipso quod mente
servit legi Dei, carne autem legi peccati. Et ideo illi qui fiunt
filii Dei per gratiam, liberi sunt a spirituali servitute peccati,
non autem a servitute corporali, qua temporalibus dominis tenentur
adstricti, ut dicit Glossa, super illud I ad Tim. VI, quicumque
sunt sub iugo servi, et cetera.
Ad secundum dicendum quod lex vetus fuit figura novi testamenti, et
ideo debuit cessare, veritate veniente. Non autem est simile de lege
humana, per quam homo subiicitur homini. Et tamen etiam ex lege
divina homo tenetur homini obedire.
Ad tertium dicendum quod principibus saecularibus intantum homo obedire
tenetur, inquantum ordo iustitiae requirit. Et ideo si non habeant
iustum principatum sed usurpatum, vel si iniusta praecipiant, non
tenentur eis subditi obedire, nisi forte per accidens, propter
vitandum scandalum vel periculum.
|
|