|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inobedientia sit
gravissimum peccatum. Dicitur enim I Reg. XV, et quasi scelus
idololatriae nolle acquiescere. Sed idolatria est gravissimum
peccatum, ut supra habitum est. Ergo inobedientia est gravissimum
peccatum.
2. Praeterea, illud peccatum dicitur esse in spiritum sanctum per
quod tolluntur impedimenta peccati, ut supra dictum est. Sed per
inobedientiam contemnit homo praeceptum, quod maxime retrahit hominem a
peccando. Ergo inobedientia est peccatum in spiritum sanctum. Et ita
est gravissimum peccatum.
3. Praeterea, apostolus dicit, Rom. V, quod per unius
inobedientiam peccatores constituti sunt multi. Sed causa videtur esse
potior effectu. Ergo inobedientia videtur esse gravius peccatum quam
alia quae ex ea causantur.
Sed contra est quod gravius est contemnere praecipientem quam
praeceptum. Sed quaedam peccata sunt contra ipsam personam
praecipientis, sicut patet de blasphemia et homicidio. Ergo
inobedientia non est gravissimum peccatum.
Respondeo dicendum quod non omnis inobedientia est aequale peccatum.
Potest enim una inobedientia esse gravior altera dupliciter. Uno
modo, ex parte praecipientis. Quamvis enim omnem curam homo apponere
debeat ad hoc quod cuilibet superiori obediat, tamen magis est debitum
quod homo obediat superiori quam inferiori potestati. Cuius signum est
quod praeceptum inferioris praetermittitur si sit praecepto superioris
contrarium unde consequens est quod quanto superior est ille qui
praecipit, tanto ei inobedientem esse sit gravius. Et sic
inobedientem esse Deo est gravius quam inobedientem esse homini.
Secundo, ex parte praeceptorum. Non enim praecipiens aequaliter vult
impleri omnia quae mandat, magis enim unusquisque vult finem, et id
quod est fini propinquius. Et ideo tanto est inobedientia gravior,
quanto praeceptum quod quis praeterit magis est de intentione illius qui
praecipit. Et in praeceptis quidem Dei, manifestum est quod quanto
praeceptum datur de meliori, tanto est eius inobedientia gravior.
Quia cum voluntas Dei per se feratur ad bonum, quanto aliquid est
melius, tanto Deus vult illud magis impleri. Unde qui inobediens est
praecepto de dilectione Dei, gravius peccat quam qui inobediens est
praecepto de dilectione proximi. Voluntas autem hominis non semper
magis fertur in melius. Et ideo, ubi obligamur ex solo hominis
praecepto, non est gravius peccatum ex eo quod maius bonum
praeteritur, sed ex eo quod praeteritur quod est magis de intentione
praecipientis. Sic ergo oportet diversos inobedientiae gradus diversis
peccatorum gradibus comparare. Nam inobedientia qua contemnitur Dei
praeceptum, ex ipsa ratione inobedientiae gravius est peccatum quam
peccatum quo peccatur in hominem, si secerneretur inobedientia Dei
(et hoc dico, quia qui contra proximum peccat, etiam contra Dei
praeceptum agit). Si tamen in aliquo potiori praeceptum Dei
contemneret, adhuc gravius peccatum esset. Inobedientia autem qua
contemnitur praeceptum hominis, levior est peccato quo contemnitur ipse
praecipiens, quia ex reverentia praecipientis procedere debet
reverentia praecepti. Et similiter peccatum quod directe pertinet ad
contemptum Dei, sicut blasphemia vel aliquid huiusmodi, gravius est,
etiam semota per intellectum inobedientia a peccato, quam peccatum in
quo contemnitur solum Dei praeceptum.
Ad primum ergo dicendum quod illa comparatio Samuelis non est
aequalitatis, sed similitudinis, quia inobedientia redundat in
contemptum Dei sicut et idololatria, licet idololatria magis.
Ad secundum dicendum quod non omnis inobedientia est peccatum in
spiritum sanctum, sed solum illa cui obstinatio adhibetur. Non enim
contemptus cuiuscumque quod peccatum impedit, constituit peccatum in
spiritum sanctum, alioquin cuiuslibet boni contemptus esset peccatum in
spiritum sanctum, quia per quodlibet bonum potest homo a peccato
impediri. Sed illorum bonorum contemptus facit peccatum in spiritum
sanctum quae directe ducunt ad poenitentiam et remissionem peccatorum.
Ad tertium dicendum quod primum peccatum primi parentis, ex quo in
omnes peccatum emanavit, non fuit inobedientia, secundum quod est
speciale peccatum, sed superbia, ex qua homo ad inobedientiam
processit. Unde apostolus in verbis illis videtur accipere
inobedientiam secundum quod generaliter se habet ad omne peccatum.
|
|