|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit virtus
specialis ab aliis distincta. Maxima enim beneficia a Deo et a
parentibus accepimus. Sed honor quem Deo retribuimus, pertinet ad
virtutem religionis, honor autem quem retribuimus parentibus, pertinet
ad virtutem pietatis. Ergo gratia sive gratitudo non est virtus ab
aliis distincta.
2. Praeterea, retributio proportionalis pertinet ad iustitiam
commutativam, ut patet per philosophum, in V Ethic. Sed gratiae
redduntur ut retributio sit, ut ibidem dicitur. Ergo redditio
gratiarum, quod pertinet ad gratitudinem, est actus iustitiae. Non
ergo gratitudo est specialis virtus ab aliis distincta.
3. Praeterea, recompensatio requiritur ad amicitiam conservandam,
ut patet per philosophum, in VIII et IX Ethic. Sed amicitia se
habet ad omnes virtutes, propter quas homo amatur. Ergo gratia sive
gratitudo, ad quam pertinet recompensare beneficia, non est specialis
virtus.
Sed contra est quod Tullius ponit gratiam specialem iustitiae partem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, secundum diversas
causas ex quibus aliquid debetur, necesse est diversificari debiti
reddendi rationem, ita tamen quod semper in maiori illud quod minus est
continetur. In Deo autem primo et principaliter invenitur causa
debiti, eo quod ipse est primum principium omnium bonorum nostrorum.
Secundario autem, in patre, quod est proximum nostrae generationis et
disciplinae principium. Tertio autem, in persona quae dignitate
praecellit, ex qua communia beneficia procedunt. Quarto autem, in
aliquo benefactore a quo aliqua particularia et privata beneficia
percepimus, pro quibus particulariter ei obligamur. Quia ergo non
quidquid debemus Deo vel patri vel personae dignitate praecellenti,
debemus alicui benefactorum a quo aliquod particulare beneficium
recepimus; inde est quod post religionem, qua debitum cultum Deo
impendimus; et pietatem, qua colimus parentes; et observantiam, qua
colimus personas dignitate praecellentes; est gratia sive gratitudo,
quae benefactoribus gratiam recompensat. Et distinguitur a praemissis
virtutibus, sicut quaelibet posteriorum distinguitur a priori, quasi
ab eo deficiens.
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio est quaedam superexcellens
pietas, ita est etiam quaedam excellens gratia seu gratitudo. Unde et
gratiarum actio ad Deum supra posita est inter ea quae ad religionem
pertinent.
Ad secundum dicendum quod retributio proportionalis pertinet ad
iustitiam commutativam quando attenditur secundum debitum legale, puta
si pacto firmetur ut tantum pro tanto retribuatur. Sed ad virtutem
gratiae sive gratitudinis pertinet retributio quae fit ex solo debito
honestatis, quam scilicet aliquis sponte facit. Unde gratitudo est
minus grata si sit coacta, ut Seneca dicit, in libro de beneficiis.
Ad tertium dicendum quod cum vera amicitia supra virtutem fundetur,
quidquid est virtuti contrarium in amico est amicitiae impeditivum, et
quidquid est virtuosum est amicitiae provocativum. Et secundum hoc,
per recompensationem beneficiorum amicitia conservatur; quamvis
recompensatio beneficiorum specialiter ad virtutem gratitudinis
pertineat.
|
|