|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod magis teneatur ad
gratias reddendas Deo innocens quam poenitens. Quanto enim aliquis
maius donum percepit a Deo, tanto magis ad gratiarum actiones
tenetur. Sed maius est donum innocentiae quam iustitiae restitutae.
Ergo videtur quod magis teneatur ad gratiarum actionem innocens quam
poenitens.
2. Praeterea, sicut benefactori debetur gratiarum actio, ita et
dilectio. Sed Augustinus dicit, in II Confess., quis hominum,
suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem
atque innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus fuerit ei
necessaria misericordia tua donans peccata conversis ad te? Et postea
subdit, et ideo tantundem, immo amplius te diligat, quia per quem me
videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt
tantis peccatorum languoribus non implicari. Ergo etiam magis tenetur
ad gratiam reddendam innocens quam poenitens.
3. Praeterea, quanto gratuitum beneficium est magis continuatum,
tanto maior pro eo debetur gratiarum actio. Sed in innocente magis
continuatur divinae gratiae beneficium quam in poenitente. Dicit enim
Augustinus, ibidem, gratiae tuae deputo, et misericordiae tuae,
quod peccata mea tanquam glaciem solvisti. Gratiae tuae deputo et
quaecumque non feci mala, quid enim non facere potui? Et omnia mihi
dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala, et quae te duce non
feci. Ergo magis tenetur ad gratiarum actionem innocens quam
poenitens.
Sed contra est quod dicitur Luc. VII, cui plus dimittitur, plus
diligit. Ergo, eadem ratione, plus tenetur ad gratiarum actiones.
Respondeo dicendum quod actio gratiarum in accipiente respicit gratiam
dantis. Unde ubi est maior gratia ex parte dantis, ibi requiritur
maior gratiarum actio ex parte recipientis. Gratia autem est quod
gratis datur. Unde dupliciter potest esse ex parte dantis maior
gratia. Uno modo, ex quantitate dati. Et hoc modo, innocens
tenetur ad maiores gratiarum actiones, quia maius donum ei datur a Deo
et magis continuatum, ceteris paribus, absolute loquendo. Alio modo
potest dici maior gratia quia magis datur gratis. Et secundum hoc,
magis tenetur ad gratiarum actiones poenitens quam innocens, quia magis
gratis datur illud quod ei datur a Deo; cum enim esset dignus poena,
datur ei gratia. Et sic, licet illud donum quod datur innocenti sit,
absolute consideratum, maius; tamen donum quod datur poenitenti est
maius in comparatione ad ipsum, sicut etiam parvum donum pauperi datum
ei est maius quam diviti magnum. Et quia actus circa singularia sunt,
in his quae agenda sunt magis consideratur quod est hic vel nunc tale,
quam quod est simpliciter tale, sicut philosophus dicit, in III
Ethic., de voluntario et involuntario.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|